PL 35, col. 2000

In Epistolam Joannis ad Parthos tractatus X (Augustinus Hipponensis), J. P. Mign

In inglese: Ten Homilies on the First Epistle of John 3.6 · Ten Homilies on the First Epistle of John 3.5 · Ten Homilies on the First Epistle of John 3.7

non sunt antichristi, non potest fieri ut remaneant
foris. Sed de voluntate sua quisque aut antichristus,
aut in Christo est. Aut in membris sumus, aut in humoribus
malis. Qui se in melius commutat, in corpore
membrum est: qui autem in malitia permanet,
humor malus est; et quando exierit, relevabuntur qui
premebantur. Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis:
quod si fuissent ex nobis, permansissent utique
nobiscum: sed ut manifestarentur, quod non omnes
erant ex nobis. Ideo addidit, ut manifestarentur, quia et
intus cum sunt, non ex nobis sunt; non tamen manifesti
sunt, sed exeundo manifestantur. Et vos unctionem
habetis a sancto, ut ipsi vobis manifesti sitis. Unctio
spiritualis ipse Spiritus sanctus est, cujus sacramentum
est in unctione visibili. Hanc unctionem
Christi dicit omnes qui habent, cognoscere malas et
bonos; nec opus esse ut doceantur, quia ipsa unctio
docet eos.
6.
Scribo vobis, non quod nescieritis veritatem; sed
quia nostis eam, et quia omne mendacium non est ex veritate.
Ecce admoniti sumus quomodo cognoscamus
Antichristum. Quid est Christus? Veritas. Ipse dixit, Ego sum veritas
[(Joan. XIV, 6)]
. Omne autem mendacium
non est ex veritate: omnes igitur qui mentiuntur,
nondum sunt ex Christo. Non dixit quoddam mendacium
ex veritate, et quoddam mendacium non ex veritate.
Sententiam attendite; ne vos palpetis, ne vos aduletis,
ne vos decipiatis, ne vos illudatis: Omne mendacium
non est ex veritate. Videamus ergo quomodo antichristi
mentiuntur quia non est unum genus mendacii. Quis est mendax, nisi is qui negat quod Jesus non est
Christus?
Aliam significationem habet Jesus, aliam habet
Christus: cum sit unus Jesus Christus salvator noster,
Jesus tamen proprium nomen est illi. Quomodo
Moyses proprio nomine appellatus est, quomodo Elias,
quomodo Abraham; sic tanquam proprium nomen
habet Dominus noster Jesus: Christus autem sacramenti
nomen est. Quomodo si dicatur propheta, quomodo
si dicatur sacerdos; sic Christus commendatur
unctus, in quo esset redemptio totius populi Israel.
Iste Christus sperabatur venturus a populo Judaeorum;
et quia humilis venit, non est agnitus; quia lapis
parvus erat, offenderunt in illum, et fracti sunt.
Sed crevit lapis, et factus est mons magnus [(Dan. II,
35)] ; et quid ait Scriptura? Quicumque offenderit in
lapidem istum, conquassabitur; et super quem venerit
lapis iste, conteret eum [(Luc. XX, 18)]
. Discernenda sunt
verba: offendentem dixit conquassari; super quem
autem venerit, conteri. Primo quia humilis venit, offenderunt
in illum homines: quia excelsus venturus
est ad judicium, super quem venerit, conteret eum.
Sed illum non conteret venturus, quem non quassavit
cum venit. Qui in humilem non offendit, non formidabit
excelsum. Breviter audistis, fratres: qui in
humilem non offendit, non formidabit excelsum. Omnibus
enim malis lapis offensionis est Christus; quidquid
dicit Christus, amarum est illis.
7.
Etenim audite, et videte. Omnes certe qui exeunt

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.