PL 35, col. 2001
In Epistolam Joannis ad Parthos tractatus X (Augustinus Hipponensis), J. P. Mign
In inglese: Ten Homilies on the First Epistle of John 3.7 · Ten Homilies on the First Epistle of John 3.8 · Ten Homilies on the First Epistle of John 3.0
de Ecclesia, et ab unitate Ecclesiae praeciduntur, antichristi
sunt nemo dubitet; ipse enim designavit, Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis: nam si
fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum.
Quicumque
ergo non manent nobiscum, sed exeunt ex
nobis, manifestum est quod antichristi sunt. Et quomodo
probantur antichristi? Ex mendacio. Et quis est
mendax, nisi qui negat quod Jesus non est Christus?
Interrogemus haereticos: quem invenis haereticum,
qui negat quia Jesus non est Christus? Videat Charitas
vestra magnum sacramentum. Attendite quid inspiraverit
nobis Dominus Deus, et quid insinuare vobis
velim. Ecce exierunt a nobis, et facti sunt Donatistae:
interrogamus eos utrum Jesus sit Christus: statim confitentur
quia Jesus Christus est. Si ergo ille est antichristus
qui negat Jesum esse Christum, nec nos possunt
illi dicere antichristos, nec nos illos; quia et nos
confitemur, et illi. Si ergo nec illi nos dicunt, nec nos
illos; ergo nec illi a nobis exierunt, nec nos ab ipsis.
Si ergo non a nobis exivimus, in unitate sumus: si
in unitate sumus, quid faciunt in hac civitate duo altaria?
quid faciunt divisae domus, divisa conjugia?
quid facit communis lectus, et divisus Christus?
Admonet nos, vult nos fateri quod verum est. Aut ipsi
a nobis exierunt, aut nos ab ipsis. Sed absit ut nos ab
ipsis: habemus enim testamentum dominicae haereditatis,
recitamus, et ibi nos invenimus, Dabo tibi gentes
haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos
terrae [(Psal. II, 8)]
. Tenemus haereditatem Christi:
illi eam non tenent; non communicant orbi terrarum,
non communicant universitati redemptae sanguine
Domini. Habemus ipsum Dominum resurgentem a
mortuis, qui se dubitantium manibus discipulorum
praebuit palpandum. Et cum adhuc illi dubitarent,
ait illis: Oportebat Christum pati, et resurgere tertia
die, et praedicari in nomine ejus poenitentiam et remissionem
peccatorum. Ubi? qua? quibus? Per omnes
gentes, incipiens ab Jerusalem [(Luc. XXIV, 46 et 47)]
. Securi
sumus de unitate haereditatis. Quisquis huic haereditati
non communicat, foras exiit.
8.
Sed non contristemur: Ex nobis exierunt, sed non
erant ex nobis: nam si fuissent ex nobis, permansissent
utique nobiscum. Si ergo ex nobis exierunt, antichristi
sunt; si antichristi sunt, mendaces sunt; si mendaces
sunt, negant Jesum esse Christum. Iterum redimus
ad difficultatem quaestionis. Singulos interroga,
confitentur Jesum esse Christum. Coarctat nos
angustus intellectus in hac Epistola. Videtis certe
quaestionem; haec quaestio et nos et ipsos turbat, si
non intelligatur. Aut nos sumus antichristi, aut illi
sunt antichristi: illi nos antichristos vocant, et dicunt
quod exivimus ab eis; nos illos similiter: sed
designavit haec Epistola antichristos. Quicumque negat
quod Jesus non sit Christus, ipse est antichristus.
Jam ergo quaeramus quis neget; et non attendamus
ad linguam, sed ad facta. Si enim omnes interrogentur,
omnes uno ore confitentur Jesum esse Christum.
Quiescat paululum lingua, vitam interroga. Si invenerimus
hoc, si ipsa Scriptura nobis dixerit quia negatio