PL 35, col. 2002

In Epistolam Joannis ad Parthos tractatus X (Augustinus Hipponensis), J. P. Mign

In inglese: Ten Homilies on the First Epistle of John 3.8 · Ten Homilies on the First Epistle of John 3.9 · Ten Homilies on the First Epistle of John 3.0

non tantum lingua fit, sed et factis; certe invenimus
multos antichristos qui ore profitentur Christum,
et moribus dissentiunt a Christo. Ubi invenimus
hoc in Scriptura? Paulum audi apostolum: de talibus
cum loqueretur, ait, Confitentur enim se nosse Deum,
factis autem negant [(Tit. I, 16)]
. Invenimus et ipsos
antichristos: quisquis factis negat Christum, antichristus
est. Non audio quid sonet, sed video quid vivat.
Opera loquuntur, et verba requirimus? Quis enim
malus non bene vult loqui? Sed quid dicit talibus Dominus? Hypocritae, quomodo potestis bona loqui, cum
sitis mali
[(Matth. XII, 34)]
? Voces vestras ad aures
meas profertis; ego cogitationes vestras inspicio: voluntatem
malam ibi video, et falsos fructus ostenditis.
Novi quid unde colligam; non colligo de tribulis ficus,
non colligo de spinis uvas. Unaquaeque enim arbor a
fructu cognoscitur [(Id. VII, 16)] . Magis mendax est antichristus
qui ore profitetur Jesum esse Christum, et factis
negat. Ideo mendax, quia aliud loquitur, aliud agit.
9.
Jam ergo, fratres, si facta interroganda sunt,
non solum multos invenimus antichristos foras exiisse;
sed multos nondum manifestos, qui minime foras
exierunt. Quotquot enim habet Ecclesia perjuros,
fraudatores, maleficos, sortilegorum inquisitores,
adulteros, ebriosos, foeneratores, mangones, et omnia
quae numerare non possumus; contraria sunt doctrinae
Christi, contraria sunt verbo Dei: Verbum autem
Dei Christus est: quidquid contrarium est Verbo Dei,
in Antichristo est. Antichristus enim contrarius est
Christo. Et vultis nosse quam aperte resistant isti
Christo? Aliquando evenit ut aliquid mali faciant, et
incipiant corripi; quia Christum non audent blasphemare,
ministros ejus blasphemant, a quibus corripiuntur:
si autem ostenderis illis quia Christi verba
dicis, non verba tua; conantur quantum possunt ut
te convincant verba tua te dicere, non verba Christi:
si autem manifestum fuerit quia verba Christi dicis,
eunt et in Christum, incipiunt reprehendere Christum:
Quomodo, inquiunt, et quare tales nos fecit?
Nonne dicunt hoc quotidie homines convicti de factis
suis? Prava voluntate perversi, artificem accusant.
Clamat illis artifex de coelo (quia ipse nos fecit, qui
nos refecit): Quid te feci? Ego hominem feci, non
avaritiam; ego hominem feci, non latrocinium; ego
hominem feci; non adulterium. Audisti quia laudant
me opera mea. Ex ore trium puerorum ipse hymnus
erat qui ab ignibus defendebat [(Dan. III, 24-90)] . Laudant
opera Domini Dominum; laudat coelum, terra,
mare; laudant omnia quae sunt in coelo; laudant Angeli,
laudant stellae, laudant luminaria; laudat quidquid
natat, quidquid volat, quidquid ambulat, quidquid
repit, laudam ista omnia Dominum. Numquid audisti
quia laudat Dominum avaritia? numquid audisti quia
laudat Dominum ebriositas; quia laudat luxuria, laudat
nugacitas? Quidquid ibi non audis laudem dare Domino,
non fecit Dominus. Corrige quod tu fecisti, ut
salvetur quod in te Deus fecit. Si autem non vis, et
amas et amplecteris peccata tua; contrarius es Christo.
Intus sis, foris sis, antichristus es: intus sis, foris

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.