PL 35, col. 2064

QUARUMDAM PROPOSIT. EX EPIST, AD ROM., S. AUGUSTINI EXPOSITIO. 2 tum. Quod cum fit, tametsi desideria quædam carnis, dum in hae vita sumus, adversus spiritum nostrum pu- gnant, ut eum ducant in peccatum ; non tamen his desideriis consentiens spiritus, quoniam est fixus in gratia et charitate Dei, desinit peccare.
Non enim in ipso desiderio pravo, sed in nostra consensione pec- camus. Ad hoc valet quod dicit idem apostolus, Now ergo reguet peccalum in vestro morlali corpore ad obe- diendum desideriis ejus (Rom.
v1, 12). Hine enim osten- dit esse desideria, quibus non obediendo, peccatum in nobis regnare non sinimus. Sed quoniam ista de- Sideria de carnis mortalitate nascuntur, que trahimus ex primo peceato primi hominis, unde carnaliter na- scimur; non ſinientur he, nisi resurrectione corpo- ris immutationem illam, quæ nobis promittitur, me- ruerimus, ubi perſecta pax erit, cum in quarto grada
conslituemur*. Ideo autem perſecta pax, quia nihil nobis resistet non resistentibus Deo. Hoc est quod di- cit Apostolus, Corpus quidem mortuum est propter pec- catum, spiritus aulem vita est propler juslitiam.
Si ergo Spiritus ejus qui suscitavit Jesum a mortuis, habitat in vobis ; qui suscitavit Christum Jesum a mortuis, rivificas hit et mortalia corpora vestra per inhabilantem Spiritum ejus in vobis (Id.
vin, 10, 44). Liberum ergo arbi- trium perfecte ſuit in primo homine, in nobis autem ante gratiam non est liberum arbitrium ut non pecce- mus, sed tantum ut peccare nolimus.
Gratia vero ef- ficit ut non tantum velimus recte facere, sed etiam possimus ; non viribus nostris, sed Liberatoris auxi- liv, qui nobis etiam perſectam pacem in resurrections tribuet, quæ pax perſecta bonam voluntatem conse quitur.
Gloria enim in excelsis Deo, ei in terra pa ho- minibus bone volunlatis (Luc. n, 14). XIX. (Ib. in, 31.] Quod autem dicit, Legem ergo evacuamus per fidem ? Absit : sed Legem statuimus, id est, firmamns.
Sed quemadmodum . firmanda erat Lex, nisi per justitiam ? Justitiam autem qu est per lidem; quia ea ipsa qua non poterant impleri per Legem, per ſidem impleta sunt.
XX. Ib w. 2.] Quod autem ait, Si enim Abraham ex operibus juslificatus est. habet gloriam, sed non apud Deum ; hoc est, quia Abraham sine Lege dum non ex operibus Legis gloriam conquirit, quasi suis viribus Legem imp'eat, cum adhuc Lex ista data non esset, Dei ilia gloria, non sua est.
Non enim merito sui tan- quam ex operibus, sed Dei gratia ſide justificatus est. XXI. [Ib. iv, 4.] Quod autem ait. Ei autem qui operutur, merces non imputatur secundum gratiam, sed secundum debitum, dixit quemadmodum homines ho- minibus reddant mercedem.
Nam Deus per gratiam dedit, quia peccatoribus dedit, ut per ſidem juste viverent, id est bene operarentur. Quod ergo bene operamur jam accepta gratia, non nobis, sed illi tri- bpuendum est, qui per gratiam nos juslificavit.
Nam si debitam mercedem vellet reddere, penam redderet debjitam peccatoribus. XXII. [ib iv, 5.] Quod autem ait, Qui juslificat - impinum, hoc est ex impio pium facit, ut de catero in 1 Am.

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.