PL 35, col. 2071

Expositio propositionum ex Epistola ad Romanos (Augustinus Hipponensis), J. P. M

erat; quia ubi non est lex, nec praevaricatio.
XLI. [Ib. VII, 14.]
Quod autem ait, Scimus quia Lex
spiritualis est, ego autem carnalis sum, satis ostendit
non posse impleri Legem, nisi ab spiritualibus, quales
facit gratia Dei. Similis enim quisque factus
ipsi Legi, facile implet quod praecipit; nec erit sub
illa, sed cum illa: is est autem qui jam non capitur
temporalibus bonis, nec terretur temporalibus malis.
XLII. [Ib. VII, 14.]
Quod autem ait, Venumdatus
sub peccato, intelligendum est quod unusquisque peccando
animam suam diabolo vendit, accepta tanquam
pretio dulcedine temporalis voluptatis. Unde et Dominus
Redemptor noster dictus est, quia hoc modo
quo dictum est, venditi eramus.
XLIII. [Ib. VII, 15, 13.]
Quod autem ait, Quod enim
operor, ignoro, potest videri minus intelligentibus,
contrarium esse illi sententiae qua dixit, Peccatum, ut
appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem.
Quomodo enim apparet, si ignoratur? Sed ignoro,
sic dictum est hoc loco, ut intelligatur, non approbo.
Quomodo enim tenebrae non videntur, sed lucis comparatione
sentiuntur; hoc est autem sentire tenebras,
quod est non videre: sic et peccatum, quia non illustratur
luce justitiae, non intelligendo dignoscitur, siuti
tenebras dictum est non videndo sentiri. Et ad
hoc pertinet quod in Psalmo dicitur, Delicta quis intelligit [(Psal. XVIII, 13)]
?
XLIV. [Ib. VII, 19, 20.]
Quod autem ait, Non enim
quod volo, hoc ago; sed quod nolo, hoc facio. Si autem
quod nolo, hoc facio, consentio Legi, quoniam bona est,
satis quidem Lex ab omni criminatione defenditur:
sed cavendum, ne quis arbitretur his verbis auferri
nobis liberum voluntatis arbitrium, quod non ita est.
Nunc enim homo describitur sub Lege positus ante
gratiam. Tunc enim peccatis vincitur, dum viribus
suis juste vivere conatur sine adjutorio liberantis gratiae
Dei. In libero autem arbitrio habet ut credat Liberatori,
et accipiat gratiam, ut jam illo qui eam donat
liberante et adjuvante non peccet; atque ita desinat
esse sub Lege, sed cum Lege vel in Lege, implens
eam charitate Dei, quod timore non poterat.
XLV-XLVI. [Ib. VII, 23-25.]
Quod autem ait, Video
aliam legem in membris meis, repugnantem legi
mentis meae, et captivantem me sub lege peccati, quae est
in membris meis, legem peccati dicit, qua quisque carnali
consuetudine implicatus astringitur. Hanc repugnare
ait legi mentis suae, et se captivare sub lege
peccati: unde intelligitur ille homo describi, qui
nondum est sub gratia. Si enim repugnaret tantum
consuetudo carnalis, et non captivaret, non esset
damnatio. In eo enim est damnatio, quod obtemperamus
et servimus desideriis pravis carnalibus. Si autem
existant, et non desint talia desideria, non tamen
his obediamus; non captivamur, et sub gratia jam
sumus, de qua loquetur cum exclamaverit et imploraverit

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.