PL 35, col. 2072

Expositio propositionum ex Epistola ad Romanos (Augustinus Hipponensis), J. P. M

Liberatoris auxilium, ut possit per gratiam
charitas, quod per Legem timor non poterat. Dixit
enim, Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore
mortis hujus? Et subjecit, Gratia Dei per Jesum Christum
Dominum nostrum. Deinde incipit describere hominem
sub gratia constitutum: qui tertius gradus est
illorum quatuor quos superius distinximus [(Prop.,
13)] . Ad hunc gradum jam pertinet quod statim subjungit, Igitur ego ipse mente servio Legi Dei, carne autem
legi peccati:
quia licet existentibus desideriis carnalibus,
jam non servit consentiendo ad faciendum
peccatum, qui sub gratia constitutus mente servit
Legi Dei, carne autem legi peccati. Legem autem
peccati dicit ex transgressione Adae conditionem mortalem,
qua mortales facti sumus. Ex hac enim labe
carnis concupiscentia carnalis sollicitat, et secundum
hanc dicit alio loco: Fuimus et nos natura filii irae,
sicut et caeteri [(Ephes. II, 3)]
.
XLVII. [Ib. VIII, 1.]
Quod autem dicit, Nulla ergo
condemnatio est nunc his qui sunt in Christo Jesu, satis
ostendit condemnationem non esse, si existant desideria
carnalia, sed si eis ad peccandum non obediatur.
Quod contingit his qui sub Lege constituti sunt,
nondum sub gratia. Nam sub Lege constituti non solum
repugnantem habent concupiscentiam, sed etiam
captivi ducuntur, cum obtemperant ei. Non autem
contingit his qui mente serviunt Legi Dei.
XLVIII. [Ib. VIII, 3, 4.]
Quod autem ait, « Quod
enim impossibile erat Legi, in quo infirmabatur per
carnem, Deus Filium suum misit in similitudine carnis
peccati, et de peccato damnavit peccatum in carne,
ut justitia Legis impleretur in nobis, qui non secundum
carnem ambulamus, sed secundum spiritum, »
manifestissime docet, eadem ipsa praecepta Legis
propterea non impleta, quamvis essent implenda,
quoniam quibus data erat Lex ante gratiam, dediti
erant carnalibus bonis, et ex his beatitudinem acquirere
cupiebant, neque metuebant, nisi cum talibus
bonis imminebat adversitas; et ideo cum illa temporalia
bona turbarentur, facile recedebant a praeceptis
Legis. Infirmabatur ergo Lex non implendo quod praecipiebat;
non sua culpa, sed per carnem, id est, eos
homines qui carnalia bona appetendo non amabant
Legis justitiam, sed ei temporalia commoda praeponebant.
Ideo Liberator noster Dominus Jesus Christus
suscipiendo mortalem carnem, venit in similitudine
carnis peccati. Carni enim peccati debita mors
est. At vero illa mors Domini, dignationis fuit, non
debiti: et tamen hoc quoque Apostolus peccatum vocat
susceptionem mortalis carnis, quamvis non peccatricis,
ideo quia immortalis tanquam peccatum facit
cum moritur. Sed de peccato, inquit, damnavit peccatum
in carne. Id enim egit mors Domini, ne mors
timeretur, et ex eo jam non appeterentur temporalia
bona, nec metuerentur temporalia mala, in quibus
carnalis erat illa prudentia, in qua impleri Legis praecepta
non poterant. Hac autem prudentia in homine
Dominico destructa et ablata, justitia Legis impletur,
cum secundum carnem non ambulatur, sed secundum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.