PL 35, col. 2073

Expositio propositionum ex Epistola ad Romanos (Augustinus Hipponensis), J. P. M

spiritum. Unde verissime dictum est, Non veni Legem
solvere, sed implere [(Matth. V, 17)]
. Plenitudo ergo
Legis charitas [(Rom. XIII, 10)] . Et charitas eorum est
qui secundum spiritum ambulant. Haec enim ad gratiam
pertinet Spiritus sancti. Quando enim non erat
charitas justitiae, sed timor, Lex non implebatur.
XLIX. [Ib. VIII, 7.]
Quod autem ait, Quia prudentia
carnis inimica in Deum: Legi enim Dei non est subjecta;
nec enim potest, ostendit quid dixerit, inimica: ne quis
putaret tanquam ex adverso principio aliquam naturam,
quam non condidit Deus, inimicitias adversus Deum
exercere. Inimicus ergo Dei dicitur, qui Legi ipsius
non obtemperat, et hoc per carnis prudentiam, id est,
cum appetit temporalia bona, et timet temporalia
mala. Definitio enim prudentiae in appetendis bonis et
vitandis malis explicari solet. Quapropter recte appellat
Apostolus carnis prudentiam, qua haec appetuntur
pro magnis bonis, quae non perseverant cum
homine; et ne haec amittantur timetur, quae quandoque
amittenda sunt. Non potest autem talis prudentia
Legi Dei obtemperare. Sed tunc obtemperatur Legi,
cum haec prudentia exstincta fuerit, ut ei succedat
prudentia spiritus, qua nec in temporalibus bonis spes
nostra est, neque in malis timor. Eadem namque
animae natura et prudentiam carnis habet, cum inferiora
sectatur; et prudentiam spiritus, cum superiora
eligit: quemadmodum eadem aquae natura et
frigore congelascit, et calore resolvitur. Sic ergo dictum
est, Legi Dei non est subjecta prudentia carnis;
nec enim potest; quomodo recte diceretur, nivem non
posse calefieri; neque enim potest: sed cum adhibito
calore solvitur, et calescit aqua, jam nemo potest
eam nivem dicere.
L. [Ib. VIII, 10.]
Quod autem ait, Corpus quidem
mortuum est propter peccatum, spiritus autem vita est
propter justitiam; Corpus mortuum dicitur, mortale.
Ex ipsius enim mortalitate indigentia rerum terrenarum
sollicitat animam, et quaedam desideria excitat,
quibus ad peccandum non obtemperat qui jam mente
servit Legi Dei.
LI. [Ib. VIII, 11.]
Quod autem ait, Si Spiritus ejus qui
suscitavit Jesum Christum a mortuis, habitat in vobis;
qui suscitavit Jesum Christum a mortuis, vivificabit et
mortalia corpora vestra per inhabitantem Spiritum ejus
in vobis, jam quartum gradum demonstrat ex illis
quatuor quos superius distinximus [(Prop. 13)] . Sed
gradus iste in hac vita non invenitur. Pertinet enim
ad spem qua exspectamus redemptionem corporis
nostri, quando corruptibile hoc induet incorruptionem,
et mortale hoc induet immortalitatem [(I Cor.
XV, 53, 54)] . Ibi pax perfecta est, quia nihil molestiarum
anima de corpore patitur jam vivificato, et in
coelestem qualitatem immutato.
LII. [Ib. VIII, 15, 16.]
Quod autem ait, Non enim
accepistis spiritum servitutis in timorem, sed accepistis
spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus, Abba,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.