PL 35, col. 2084

Expositio propositionum ex Epistola ad Romanos (Augustinus Hipponensis), J. P. M

eis quae haec curant potestatibus; in magno errore
versatur. Item si quis sic se putat esse subdendum,
ut etiam in suam fidem habere potestatem arbitretur
eum qui temporalibus administrandis aliqua sublimitate
praecellit; in majorem errorem labitur.
Sed modus iste servandus est, quem Dominus ipse
praescribit, ut reddamus Caesari quae Caesaris sunt, et
Deo quae Dei sunt [(Matth. XXII, 21)] . Quanquam enim
ad illud regnum vocemur ubi nulla erit potestas hujusmodi,
in hoc tamen itinere dum agimus, donec
perveniamus ad illud saeculum ubi fit evacuatio omnis
principatus et potestatis, conditionem nostram pro
ipso rerum humanarum ordine toleremus, nihil simulate
facientes, et in eo ipso non tam hominibus quam
Deo, qui haec jubet, obtemperantes.
LXXIII. [Ib. XIII, 3, 4.]
Quod autem ait, Vis autem
non timere potestatem? bonum fac, et habebis laudem
ex illa, potest movere aliquos, cum cogitaverint ab
istis potestatibus persecutionem saepe passos fuisse
Christianos. Numquid ergo non faciebant bonum,
quia non solum non sunt laudati ab istis potestatibus,
sed etiam poenis affecti et necati sunt? Consideranda
ergo sunt verba Apostoli. Non enim ait, Bonum
fac, et laudabit te potestas; sed ait, Bonum fac, et habebis
laudem ex illa. Sive enim probet factum tuum
bonum, sive persequatur, laudem habebis ex illa; vel
cum eam in obsequium Dei lucratus fueris, vel cum
ejus persecutione coronam merueris. Hoc etiam in
consequentibus intelligitur, cum dicit, Dei enim minister
est tibi in bonum, etiam si sibi in malum.
LXXIV. [Ib. XIII, 5.]
Quod autem ait, Ideoque necessitati
subditi estote, ad hoc valet, ut intelligamus
quia necesse est propter hanc vitam subditos nos esse
oportere, non resistentes si quid illi auferre voluerint,
in quod sibi potestas data est, de temporalibus rebus;
quae quoniam transeunt, ideo et ista subjectio non in
bonis quasi permansuris, sed in necessariis huic tempori
constituenda est. Tamen quoniam dixit, Necessitati
subditi estote; ne quis non integro animo et
pura dilectione subditus fieret hujusmodi potestatibus,
addidit, dicens. Non solum propter iram, sed etiam
propter conscientiam: id est, non solum ad iram evadendam,
quod potest etiam simulate fieri; sed ut in
tua conscientia certus sis, illius dilectione te facere,
cui subditus fueris jussu Domini tui, qui omnes vult
salvos fieri, et in agnitionem veritatis venire [(I Tim. II, 4)]
.
Et hoc enim cum diceret Apostolus, de ipsis potestatibus
agebat. Hoc est quod servis alio loco suadet, Non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes [(Ephes. VI, 6)]
:
ut idipsum quod subduntur dominis
suis, non eos oderint, aut fallaciis promereri desiderent.
LXXV. [Ib. XIII, 8, 10.]
Quod autem dicit. Qui enim
diligit alterum, Legem implevit, ostendit consummationem

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.