PL 35, col. 2085

Expositio propositionum ex Epistola ad Romanos (Augustinus Hipponensis), J. P. M

Legis in dilectione positam, id est, in charitate.
Inde et Dominus in illis duobus praeceptis totam
Legem pendere dicit, et omnes Prophetas, id est
in dilectione Dei et proximi [(Matth. XXII, 37 40.)]
Unde et ipse qui Legem venit implere, dilectionem
donavit per Spiritum sanctum, ut quod antea timor
implere non poterat, charitas postmodum impleret.
Inde est et illud ejusdem apostoli, Plenitudo autem
Legis charitas: et illud, Finis autem praecepti est charitas
de corde puro, et conscientia bona, et fide non
ficta [(I Tim. 1, 5)]
.
LXXVI. [Ib. XIII, 11.]
Quod autem ait, Et hoc scientes
tempus, quia hora est jam nos de somno surgere,
illuc spectat quod dictum est, Ecce nunc tempus acceptabile,
ecce nunc dies salutis [(II Cor. VI, 2)]
. Tempus
enim Evangelii significatur, et illa opportunitas
salvos faciendi credentes in Deum.
LXXVII. [Ib. XIII, 14.]
Quod autem ait, Et carnis
providentiam ne feceritis in concupiscentiis, ostendit
non esse culpandam carnis providentiam, quando ea
providentur quae ad necessitatem salutis corporalis
valent. Si autem ad superfluas delectationes atque
luxurias, ut quisque in his gaudeat quae carne cupit,
recte reprehenditur, quia providentiam carnis in
concupiscentiis facit. Quoniam qui seminat in carne
sua, de carne metet corruptionem [(Galat. VI, VIII)]
, id est,
qui delectationibus carnalibus gaudet.
LXXVIII. [Ib. XIV, 1-3.]
Quod autem dicit, Infirmum
autem in fide recipite, non in dijudicationibus cogitationum,
hoc dicit, ut eum qui infirmus in fide est,
recipiamus, et nostra firmitate infirmitatem ejus sustineamus,
neque dijudicemus cogitationes ejus, id est,
quasi ferre audeamus sententiam de alieno corde,
quod non videmus. Ideo sequitur, et dicit, Alius quidem
credit manducare omnia: qui autem infirmus est,
olus manducet. Quia illo jam tempore multi jam firmi
in fide, et scientes secundum sententiam Domini,
non commaculare ea quae in eos intrant, sed quae
exeunt [(Matth. XV, 11-20)] , indifferenter sumebant
cibos salva conscientia: quidam vero infirmiores abstinebant
a carnibus et a vino, ne vel nescientes inciderent
in ea quae idolis sacrificabantur. Omnis enim
tunc immolatitia caro in macello vendebatur, et de
primitiis vini libabant Gentes simulacris suis, et quaedam
in ipsis torcularibus sacrificia faciebant. Jubet ergo
Apostolus et his qui salva conscientia talibus alimentis
utebantur, non spernere infirmitatem illorum
qui se a talibus cibis et potu abstinebant: et illis infirmis,
ne eos qui carnibus non abstinebant, et vinum
bibebant, tanquam pollui judicarent. Ad hoc
valet quod consequenter dicit, Qui manducat, non
manducantem non spernat; et qui non manducat, manducantem
non judicet. Firmi enim infirmiores contumaciter
contemnebant, et infirmi firmos temere
judicabant.
LXXIX. [Ib. XIV, 4.]
Quod autem dicit, Tu quis es
qui judices alienum servum? ad hoc dicit, ut in his

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.