PL 35, col. 2087
Expositio propositionum ex Epistola ad Romanos (Augustinus Hipponensis), J. P. M
factum est ut Gentibus Evangelium praedicaretur:
quod et in Actibus Apostolorum manifestissime scribitur,
cum dicunt Apostoli Judaeis, Vobis primum
oportuit praedicari verbum; sed quoniam indignos vos
judicastis, ecce convertimus nos ad Gentes [(Act. XIII,
46)]
. Secundum ipsa etiam Domini testimonia, cum
dicit, Non sum missus nisi ad oves perditas domus
Israel; et iterum, Non est bonum panem filiorum mittere
canibus [(Matth. XV, 24, 26)]
. Quod Gentes si
bene considerent, intelligunt ista sua fide, qua jam
credunt omnia munda mundis, non se debere insultare
his, si qui forte infirmi ex circumcisione fuerint
qui propter communicationem idolorum nullas omnino
audeant carnes attingere.
LXXXIII. [Ib. XV, 16.]
Quod autem dicit, Ut minister
sim Christi Jesu in Gentibus, consecrans Evangelium
Dei, ut fiat oblatio Gentium acceptabilis, sanctificata
in Spiritu sancto, hoc intelligitur, ut offerantur
Gentes Deo, tanquam acceptabile sacrificium,
cum in Christum credentes per Evangelium sanctificantur:
sicut et superius dicit, Obsecro itaque vos,
fratres, per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora