PL 35, col. 2088
Expositio propositionum ex Epistola ad Romanos (Augustinus Hipponensis), J. P. M · Expositio inchoata Epistolae ad Romanos (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
vestra hostiam vivam, sanctam, Deo placentem [(Rom.
XII, I)]
.
LXXXIV. [Ib. XVI, 17, 18.]
Quod autem ait, Obsecro
vos, fratres, ut intendatis in eos qui dissensiones et
scandala, praeter doctrinam quam vos didicistis, faciunt,
de his intelligitur dicere, de quibus et ad Timotheum
scripsit, dicens: « Sicut rogavi te, ut sustineres
Ephesi, cum irem in Macedoniam, ut denuntiares
quibusdam ne aliter docerent, neque intenderent
fabulis et genealogiis interminatis, quae quaestiones
magis praestant quam aedificationem Dei, quae
est in fide » [(I Tim. I, 3, 4)] ; et ad Titum, « Sunt enim
multi non subditi, vaniloqui et mentis seductores,
qui maxime ex circumcisione sunt; quos oportet refelli;
qui universas domos subvertunt, docentes quae
non oportet, turpis lucri gratia: dixit quidam ex
ipsis proprius eorum propheta, Cretenses semper
mendaces, malae bestiae, ventres pigri » [(Tit. I, 10-12)] .
Ad hoc enim refertur quod et hic ait, Hi enim Christo
Domino non serviunt, sed suo ventri: de quibus alio
loco dicit, Quorum Deus venter est [(Philipp. III, 19)]
.
Jesu Christi. Quod propterea etiam gratiam vocari
ostendit, quia non quasi debitum justitia redditum
est, sed gratuito datum. Coeperant enim nonnulli qui
ex Judaeis crediderant, tumultuari adversus Gentes, et
maxime adversus apostolum Paulum, quod incircumcisos
et Legis veteris vinculis liberos admittebat ad
Evangelii gratiam, praedicans eis ut in Christum crederent,
nullo imposito carnalis circumcisionis jugo.
Sed plane tanta moderatione, uti nec Judaeos superbire
permittat, tanquam de meritis operum Legis;