PL 35, col. 2091

Expositio inchoata Epistolae ad Romanos (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

Spiritum; nec quemlibet spiritum, sed Spiritum sanctificationis
ex resurrectione mortuorum [(Rom. I, 4)]
.
In resurrectione enim virtus morientis apparet, ut diceretur praedestinatus in virtute secundum Spiritum
sanctificationis ex resurrectione mortuorum.
Deinde
sanctificatio vitam novam fecit quae in Domini nostri
resurrectione signata est. Unde idem apostolus alio
loco dicit: Si consurrexistis cum Christo, quae sursum
sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens [(Coloss. III, 1)]
.
Potest quidem etiam sic esse ordo verborum,
ut non ad Spiritum sanctificationis adjungamus
quod ait, ex resurrectione mortuorum; sed ad id
quod ait, praedestinatus est: ut ordo sit, qui praedestinatus
est ex resurrectione mortuorum; cui ordini interposita
sint haec, Filius Dei in virtute secundum Spiritum
sanctificationis. Et nimirum iste ordo certior et
melior videtur, ut sit filius David in infirmitate secundum
carnem, Filius autem Dei in virtute secundum
Spiritum sanctificationis. Factus est ergo ex semine
David, id est, filius David ex mortali corpore, propter
quod et mortuus est. Praedestinatus est autem Filius
Dei, et Dominus ipsius David, ex resurrectione mortuorum.
In quantum enim mortuus est, ad id pertinet
quod est filius David; in quantum autem resurrexit a
mortuis, ad id quod est Filius Dei, et Dominus ipsius
David: sicut alibi idem apostolus dicit, Nam et si
mortuus est ex infirmitate, sed vivit in virtute Dei [(II
Cor. XIII, 4)]
; ut infirmitas pertineat ad David, vita
vero aeterna ad virtutem Dei. Ideoque in his ipsis
verbis Dominum suum designat eum David, dicens: Dixit Dominus Domino meo, Sede ad dexteram meam,
donec ponam inimicos tuos sub pedibus tuis
[(Psal. CIX,
1)]
. Ex eo enim quod resurrexit a mortuis, sedet ad
dexteram Patris. Praedestinatum ergo ex resurrectione
mortuorum, ut sederet ad dexteram Patris, videns
in Spiritu David, non auderet dicere filium suum,
sed Dominum suum. Unde et consequenter Apostolus
hic adjungit, Jesu Christi Domini nostri, posteaquam
dixit, ex resurrectione mortuorum; tanquam admonens
unde illum David Dominum suum potius quam
filium esse testatus sit. Non autem ait eum praedestinatum
a mortuis, sed ex resurrectione mortuorum.
Non enim resurrectione ipsa sua Filius apparet Dei,
propria illa et eminentissima dignitate qua etiam est
caput Ecclesiae, cum et caeteri mortui resurrecturi
sint: sed Filius Dei praedestinatus est quodam principatu
resurrectionis, quia ex resurrectione omnium
mortuorum ipse praedestinatus est, id est, ut prae
caeteris et ante caeteros resurgeret designatus. Ut
quod hic positum est, Filius Dei, cum dixisset praedestinatus
est, ad documentum valeat tantae sublimitatis.
Non enim sic praedestinari oportuit nisi Filium
Dei, secundum quod est etiam caput Ecclesiae: unde
illum alio loco primogenitum ex mortuis appellat [(Coloss. I, 18)] .
Eum enim decebat venire ad judicium
resurgentium, qui praecesserat ad exemplum: neque
ad exemplum omnium resurgentium, sed ad exemplum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.