PL 35, col. 2092
Expositio inchoata Epistolae ad Romanos (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
eorum qui sic resurrecturi sunt, ut cum illo vivant
et regnent in sempiternum; quorum etiam caput
est, tanquam corporis sui. Ex ipsorum enim resurrectione
etiam praedestinatus est, ut ipsis princeps
fieret: caeterorum autem in sua conditione resurgentium
non princeps, sed judex est. Non itaque ex
illorum mortuorum resurrectione praedestinatus est,
quos est damnaturus. Praedestinatum enim esse ex
resurrectione mortuorum, ut praecederet resurrectionem
mortuorum, vult intelligi Apostolus: hos
autem praecessit, qui ad ipsum coeleste regnum, quo
eos praecessit, secuturi sunt. Propter quod non ait, Qui praedestinatus est Filius Dei ex resurrectione mortuorum
Jesus Christus Dominus noster; sed, ex resurrectione
mortuorum Jesu Christi Domini nostri: tanquam
si diceret, Qui praedestinatus est Filius Dei ex resurrectione
mortuorum suorum, hoc est, ad se pertinentium
in vitam aeternam; velut si interrogaretur,
quorum mortuorum, et responderet, ipsius Jesu
Christi Domini nostri. Ex resurrectione enim caeterorum
mortuorum non est praedestinatus, quos non
praecessit ad gloriam vitae aeternae, non utique secuturos,
quoniam ad poenas suas impii resurrecturi
sunt. Ergo ille tanquam Filius Dei unigenitus, etiam
primogenitus ex mortuis praedestinatus est, ex resurrectione
mortuorum. Quorum mortuorum, nisi Domini
nostri Jesu Christi?
6.
Per quem accepimus, inquit, gratiam et apostolatum.
Gratiam cum omnibus fidelibus, apostolatum
autem non cum omnibus. Et ideo si tantummodo
apostolatum se diceret accepisse, ingratus exstitisset
gratiae, qua illi peccata dimissa sunt: tanquam enim
meritis priorum operum accepisse apostolatum videretur.
Optime itaque tenet ordinem causae, ut nemo
audeat dicere vitae prioris meritis se ad Evangelium
esse perductum: quando nec ipsi Apostoli, qui caeteris
membris post caput corporis supereminent, accipere
apostolatum proprie potuissent, nisi prius
communiter cum caeteris gratiam, quae peccatores
sanat et justificat, accepissent. Quod autem subjungit, Ad obediendum fidei in omnibus gentibus pro nomine
ejus;
ad hoc dicit apostolatum se accepisse, ut
obediatur fidei pro nomine Domini nostri Jesu Christi,
hoc est, ut credant omnes Christo, et signentur in
ejus nomine qui salvi esse cupiunt. Quam salutem non
solis Judaeis, sicut nonnulli qui ex ipsis crediderant
arbitrabantur, venisse jam ostendit, cum ait, in omnibus
gentibus: in quibus estis, inquit, et vos vocati
Jesu Christi [(Rom. I, 5, 6)]
, id est, ut et vos sitis ejus
Jesu Christi, qui omnium gentium salus est, quanquam
non in numero Judaeorum, sed in numero caeterarum
gentium sitis inventi.
7.
Huc usque dixit ipse quis esset qui scribit Epistolam.
Est enim qui scribit Epistolam, Paulus servus
Jesu Christi, vocatus apostolus, segregatus in Evangelium
Dei. Sed quia occurrebat, Quod Evangelium?
respondit, Quod ante promiserat per Prophetas suos in
Scripturis sanctis de Filio suo. Item quia occurrebat,
De quo Filio suo? respondit, Qui factus est ei ex senune