PL 35, col. 2095
Expositio inchoata Epistolae ad Romanos (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
praesentis loci Scripturarum sinit, non sic accipiendam
gratiam et pacem Dei, cum dicitur, ut
existiment homines a justitia Deum posse discedere.
Nam et ipsam pacem cum promitteret Dominus, ait: Haec dixi, ut in me pacem habeatis, in mundo autem
pressuram
[(Joan. XVI, 33)]
. Sed tribulationes et molestiae
cum per justitiam Dei redduntur peccatis, bonos
et justos, et quibus jam plus peccata ipsa displicent
quam ulla corporis poena, non reflectunt ad peccandum,
sed ab omni labe penitus purgant. Pax enim
perfecta etiam corporis suo tempore dabitur, si nunc
pacem quam Dominus per fidem dare dignatus est, inconcusse
spiritus noster atque incommutabiliter teneat.
11.
Quod autem Apostolus gratiam et pacem a Deo
Patre et Domino nostro Jesu Christo dicit, non adjungens
etiam Spiritum sanctum; non mihi alia ratio
videtur, nisi quia ipsum donum Dei Spiritum sanctum
intelligamus: gratia porro et pax, quid aliud est
quam donum Dei? Unde nullo modo dari hominibus
gratia potest qua liberamur a peccatis, et pax qua
reconciliamur Deo, nisi in Spiritu sancto. Et ideo ipsa
Trinitas pariterque incommutabilis unitas in ista salutatione
cognoscitur. Quod propterea maxime credo,
quoniam excepta Epistola quam ad Hebraeos scripsit,
ubi principium salutatorium de industria dicitur omisisse,
ne Judaei qui adversus eum pugnaciter oblatrabant,
nomine ejus offensi vel inimico animo legerent,
vel omnino legere non curarent, quod ad eorum
salutem scripserat: unde nonnulli eam in canonem
Scripturarum recipere timuerunt: sed quoquo modo
se habeat ista quaestio, excepta hac Epistola, caeterae
omnes quae nulla dubitante Ecclesia Pauli apostoli
esse firmantur, talem continent salutationem; nisi
quod ad Timotheum in utraque interponit misericordiam.
Nam ita scribit: Gratia, misericordia, pax a
Deo Patre, et Jesu Christo Domino nostro [(I et II Tim.
I, 2)]
. Quo enim familiarius, eo dulcius quodammodo
scribens ad Timotheum, id verbum interposuit, quo
plane aperitur atque ostenditur non meritis operum
priorum, sed secundum misericordiam Dei nobis dari
Spiritum sanctum, ut et peccatorum abolitio fiat, quibus
sejungebamur a Deo; et reconciliatio, ut illi inhaereamus.
12.
Nec aliae Apostolorum Epistolae, quas usus ecclesiasticus
recipit, parum nos admonent de ista
Trinitate in principiis suis. Nam Petrus ita dicit, Gratia
vobis et pax adimpleatur: deinde statim subjicit, Benedictus
Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi [(I Petr.
I, 2 et 3)]
. Ut per gratiam et pacem Spiritu sancto intellecto,
Patris et Filii commemoratio animum de
Trinitate commoneat. Et in alia sic ait: Gratia vobis
et pax multiplicetur in recognitione Dei et Christi Jesu
Domini nostri [(II Petr. I, 2)]
. Joannes autem nescio
quam ob causam omisit tale principium; sed plane
Trinitatis commemorationem nec ipse neglexit, pro
gratia et pace, societatem interponens: Quod ergo vidimus,
inquit, nuntiamus et vobis, ut et vos societatem
habeatis nobiscum, et societas nostra sit cum Patre et