PL 35, col. 2096

Expositio inchoata Epistolae ad Romanos (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

Filio ejus Jesu Christo [(I Joan. I, 3)]
. In secunda vero
illis quae ad Timotheum sunt consonat, dicens, Sit
vobiscum gratia, misericordia, pax a Deo Patre et Jesu
Christo Filio Patris [(II Joan. I, 3)]
. In tertiae principio
de Trinitate penitus tacetur, credo, quod sit omnino
brevissima. Sic enim incipit: Senior Gaio dilectissimo,
quem ego diligo in veritate [(III Joan. I, 1)]
. Quam
veritatem pro ipsa Trinitate positam puto. Judas nominato
Deo Patre et Domino Jesu Christo, ad intelligendum
Spiritum sanctum, hoc est donum Dei, tria
verba ponit; sic quippe incipit, Judas Jesu Christi
servus, frater autem Jacobi, in Deo Patre dilectis, et
Jesu Christo conservatis et vocatis, misericordia vobis,
et pax et charitas adimpleatur [(Judae I, 1)]
. Gratia
enim et pax sine misericordia et charitate intelligi
non potest. Jacobus autem usitatissimum exordium
fecit Epistolae, ita scribens: Jacobus Dei et Domini
nostri Jesu Christi servus, duodecim tribubus quae sunt
in dispersione, salutem [(Jacobi I, 1)]
. Credo, considerans
salutem non esse nisi in dono Dei, ubi gratia
et pax. Et quanquam ante hoc verbum nominaverit
Deum et Dominum nostrum Jesum Christum; tamen
quia nulla gratia et nulla pace salvi fiunt homines,
nisi quae est a Deo Patre et Domino Jesu Christo, sicut
Joannes in tertia veritatem, sic iste salutem pro
ipsa Trinitate posuisse mihi videtur.
13.
Quo loco prorsus non arbitror praetereundum,
quod pater Valerius animadvertit admirans in quorumdam
rusticanorum collocutione. Cum enim alter
alteri dixisset, Salus, quaesivit ab eo qui et latine
nosset et punice, quid esset Salus: responsum est, Tria.
Tum ille agnoscens cum gaudio salutem nostram
esse Trinitatem, convenientiam linguarum non
fortuitu sic sonuisse arbitratus est, sed occultissima
dispensatione divinae providentiae: ut cum latine nominatur Salus,
a Punicis intelligantur Tria; et cum
Punici lingua sua Tria nominant, latine intelligatur Salus.
Chananaea enim, hoc est, Punica mulier, de
finibus Tyri et Sidonis egressa, quae in Evangelio personam
Gentium gerit, salutem petebat filiae suae, cui
responsum est a Domino: Non est bonum panem filiorum
mittere canibus. Quod crimen objectum illa non
negans, tanquam de confessione peccatorum impetratura
salutem filiae, hoc est novae vitae suae: Ita,
inquit, Domine, nam et canes edunt de micis quae cadunt
de mensa dominorum suorum [(Matth. XV, 22-27)]
. Tria
enim mulieris lingua Salus vocantur: erat enim Chananaea.
Unde interrogati rustici nostri quid sint, punice
respondentes Chanani, corrupta scilicet, sicut in
talibus solet, una littera, quid aliud respondent quam,
Chananaei? Petens itaque salutem, Trinitatem petebat:
quia et Romana lingua, quae in salutis nomine
Trinitatem Punice sonat, caput Gentium inventa est
in adventu Domini; et diximus Chananaeam mulierem,
Gentium sustinere personam. Panem autem appellans
Dominus id ipsum quod a muliere petebatur,
quid aliud quam Trinitati attestatur? Namque alio loco
eamdem Trinitatem in tribus panibus intelligendam

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.