PL 35, col. 2097

Expositio inchoata Epistolae ad Romanos (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

esse, apertissime docet. Sed haec verborum consonantia,
sive provenerit, sive provisa sit, non pugnaciter
agendum est ut ei quisque consentiat, sed quantum
interpretantis elegantiam hilaritas audientis admittit.
14.
Illud sane magna intentione animi considerandum,
et totis viribus pietatis amplectendum satis
apparet, quoniam si gratia et pax ad implendam
Trinitatis commemorationem sic ab Apostolo ponitur,
ac si Spiritum sanctum nominasset; ille peccat in
Spiritum sanctum, qui desperans, vel irridens atque
contemnens praedicationem gratiae per quam peccata
diluuntur, et pacis per quam reconciliamur Deo,
detrectat agere poenitentiam de peccatis suis, et in
eorum impia atque mortifera quadam suavitate perdurandum
sibi esse decernit, et in finem usque perdurat.
Quod ergo ait Dominus, dimitti homini, si verbum
dixerit adversus Filium hominis: si autem verbum
dixerit adversus Spiritum sanctum, non ei dimitti, neque
hic, neque in futuro saeculo, sed reum esse aeterni
peccati, non negligenter audiendum est. Constituamus
enim aliquem latinae linguae ignarum, cum illo
audiente pronuntiatus fuerit ab aliquo Spiritus sanctus,
quaerere quid rerum significetur sub isto syllabarum
sono; ab aliquo autem deceptore vel irrisore impio
responderi aliquid aliud, quodlibet vile et abjectum,
ut quaerentem decipiat, sicuti a talibus fieri solet
ridendi gratia; illum autem per ignorantiam contempsisse
hoc nomen, dum nescit quid significet, et aliqua
etiam in hoc convicia jactitasse: neminem esse
arbitror tam vanum et inconsideratum, qui hunc hominem
ullo crimine impietatis aspergat. At contra,
si tacito nomine res ipsa verbis quibus potest ad
quaerentis intelligentiam perducatur, tum vero contumeliose
in tantam sanctitatem vel verba vel facta protulerit,
reus tenebitur. Quae cum ita sint, manifestum
esse arbitror, eum qui hoc nomine audito, aliam pro
alia rem significari putaverit; et adversus eam rem
quam significari hoc nomine credidit, verbum dixerit:
non hunc sic peccare, ut adversus Spiritum sanctum
verbum dixisse judicetur. Ita quoque, si quisquam
quaerens quid sit Spiritus sanctus, audiat ab imperito
hunc esse Filium Dei per quem facta sunt omnia, qui
etiam certa opportunitate temporis de Virgine natus
sit, et occisus sit a Judaeis, et resurrexerit, quibus
auditis vel neget vel irrideat quae dicta sunt: non
eum sic teneri putandum est, ac si verbum adversus
Spiritum sanctum dixerit; sed potius adversus Filium
Dei, vel Filium hominis, sicut et vocari et esse dignatus
est. Non enim quid sit imperito per vocem propositum,
sed per rationem expositum, considerandum
est. Quia ille cum maledicta proferret, ei utique maledicebat
quem sibi enarratum in cogitatione intuebatur.
Quodlibet autem vocaretur, utrum res ipsa
veneranda, an neganda, vel vituperanda esset, hoc
quaeritur. Hoc modo etiam si quispiam quaerat quis
sit Jesus Christus; et ea quaerenti respondeantur
quae non in Filium Dei, sed potius in Spiritum sanctum
conveniunt, quibus auditis ille blasphemet: non
utique adversus Filium, sed adversus Spiritum sanctum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.