PL 35, col. 2099
Expositio inchoata Epistolae ad Romanos (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
locum nullum relinqueret: nam benigne etiam ut eum
poeniteret admonuit [(Act. VIII, 9-22)] . Ipsa denique
catholicae Ecclesiae tam insignis auctoritas, quae in
eodem dono Spiritus sancti omnium sanctorum mater
toto fecunda orbe diffunditur, cui unquam haeretico
vel schismatico spem liberationis, si se corrigat, amputavit?
cui placandi Dei aditum clausit? Nonne omnes
ad ubera sua, quae superbo fastidio reliquerunt, cum
lacrymis revocat? Quis vero vel de principibus,
vel de gregibus haereticorum invenitur, qui non
adversetur Spiritui sancto? Nisi forte quisquam
tam perverse sentit, ut arbitretur eum teneri reum
qui adversus Spiritum sanctum aliquid dixerit; eum
vero qui adversus Spiritum sanctum multa fecerit,
non teneri. Qui autem tanta evidentia contra
Spiritum sanctum pugnant, quam illi qui adversus
Ecclesiae pacem superbissimis contentionibus saeviunt?
Sed si de verbis quaestio est, quaero utrum
nihil dicant adversus Spiritum sanctum, cum alii eum,
quod ad ipsum proprie pertinet, omnino non esse asseverent;
sed ita esse unum Deum, ut idem ipse Pater,
idem ipse Filius, idem ipse Spiritus sanctus appelletur.
Alii fateantur quidem esse Spiritum sanctum;
sed aequalem Filio, vel omnino esse Deum
negent. Alii unam quidem et eamdem Trinitatis
substantiam esse fateantur, sed de ipsa divina substantia
tam impie sentiant, ut eam commutabilem et
corruptibilem putent; ipsumque Spiritum sanctum,
quem Dominus discipulis se missurum esse promisit,
non quinquagesimo die post ejus resurrectionem, sicut
Apostolorum Acta testantur [(Id. II, 1-4)] , sed post
trecentos fere annos per hominem venisse confingant.
Alii similiter adventum ejus, quem tenemus,
negent; et eum prophetas in Phrygia, per quos tanto
post loqueretur, elegisse contendant. Alii Sacramenta
ejus exsufflent, et baptizatos in nomine Patris,
et Filii, et Spiritus sancti, denuo baptizare non dubitent.
Sed ne pergam per singula, quae sunt innumerabilia,
his certe omnibus quos pro tempore breviter
attigi, ad sponsam Christi redeuntibus, et errorem
atque impietatem poenitendo damnantibus, nulla
catholica disciplina negandam Ecclesiae pacem, et
claudenda viscera misericordiae judicavit.
16.
Quod si quisquam tunc putat verbum dici adversus
Spiritum sanctum, cum ab eo dicitur cui jam
per Baptismum dimissa sunt peccata; attendat nec
talibus per Ecclesiae sanctitatem auferri poenitentiae
locum. Si enim propterea credit non dari veniam ei,
quia gratia fidei Sacramentisque fidelium jam perceptis
non potest dici peccasse ignorantia: videat aliam
causam esse, cum dicitur propterea non ignosci, quia
non ignorantiae tempore peccatum est; et aliam causam
esse, cum dicitur propterea non ignosci, quia
verbum dixit adversus Spiritum sanctum. Si enim sola