PL 35, col. 2100
Expositio inchoata Epistolae ad Romanos (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
ignorantia veniam meretur, et ignorantia non accipitur
nisi antequam quisque fuerit baptizatus; non solum
si adversus Spiritum sanctum, sed etiam si adversus
Filium hominis post Baptismum dixerit verbum;
et omnino si qua fornicatione, vel homicidio,
vel ullo flagitio, aut facinore post Baptismum sese
maculaverit, non potest poenitendo curari. Quod qui
senserunt exclusi sunt a communione catholica; satisque
judicatum est eos in illa crudelitate, divinae
misericordiae participes esse non posse. Si autem illud
solum, quod adversus Spiritum sanctum dicitur,
sine venia esse post acceptum Baptismum putatur:
primo Dominus cum inde loqueretur, nullum tempus
excepit, sed regulariter ait, Qui dixerit verbum adversus
Spiritum sanctum, non remittetur ei, neque in hoc
saeculo, neque in futuro. Deinde Simon, quem paulo
ante commemoravi, jam Baptismum acceperat, cum
Spiritum sanctum turpissimo mercatui subditum credidit:
cui correpto a se Petrus tamen consilium poenitendi
dedit. Quid autem de iis qui cum Baptismi
sacramenta pueri vel etiam infantes perceperint, postea
negligenter educati, per ignorantiae tenebras vitam
turpissimam ducunt, ne cientes omnino quid
christiana disciplina jubeat aut vetet, quid polliceatur,
et quid minetur, quid credendum, quid sperandum,
quid diligendum sit; num audebimus peccata
eorum propterea non ignorantiae deputare, quia baptizati
peccaverunt, cum omnino ignorantes, et omnino,
quemadmodum dicitur, ubi caput haberent
nescientes, in magno errore peccaverint?
17.
Quod si eo tempore cum scientia quisque peccasse
dicatur, quo scit malum esse quod facit, et tamen
facit; cur hoc in Spiritum sanctum solum, non
etiam in Dominum Jesum Christum irremissibile judicatur?
Aut si hoc ipsum esse creditur peccare, vel
verbum dicere adversus Spiritum sanctum, quodlibet
peccatum cum scientia committere; ut quidquid homines
ignorando peccant, in Filium peccare; quidquid
autem scientes peccant, in Spiritum sanctum
peccare judicentur: quaero quis nesciat malum esse,
verbi gratia, corrumpere pudicitiara uxoris alienae,
vel eo ipso certe quod hoc in sua conjuge nollet perpeti;
aut fraudare quemquam in negotio, aut circumvenire
mendacio, aut opprimere testimonii falsitate,
aut auferendae rei ejus causa insidiari, et occidere
quempiam; et si quid omnino est quod sibi ab altero
fieri non vult, et si fieri senserit, toto corde indubitanter
accusat? Aut si haec ab ignorantibus fieri dicimus,
quid invenimus in quo scientes homines peccare
videantur? Restat ergo ut, si hoc est peccare in Spiritum
sanctum, peccare cum scientia, illis peccatis
quae commemoravi negetur poenitendi locus; quoniam
peccato in Spiritum sanctum omnem spem veniae Dominus
amputavit: quod si regula christiana respuit,
omnesque illos qui sic peccant, ad correctionem vitae
vocare non cessat; adhuc quaerendum est quid sit
peccare in Spiritum sanctum, cui peccato venia nulla
conceditur.