PL 35, col. 2200

De mirabilibus sacrae Scripturae (Auctor incertus (Augustinus Hipponensis)), J · De benedictionibus Jacob Patriarchae (Auctor incertus (Augustinus Hipponensis)),

cernitur; ita et in his similitudo resurrectionis, non
ipsa resurrectio ostendebatur. De continua enim
morte nullus ad vitam indeciduam, nisi Dominus,
usque ad novissimum diem revertitur; et a vera resurrectione
nunquam in mortem iterum aliquis retrudetur.
CAPUT XV.-- De cibo Domini post resurrectionem.
Hunc autem carnalem cibum qualiter resurrectionis
caro susceperit, docti requirunt, dum resurrectura
corpora spiritualia esse cuncti fideles sciunt, ut dicitur, Resurget corpus spirituale
[(I Cor. XV, 44)]
. Quapropter
resurgent corpora non gustatura, sano sensu
creditur possibilitatem edendi cibos, si necesse foret,
habitura. Haec Dei exempla minime denegant, ut Angeli
juxta ilicem Mambre [(Gen. XVIII, 8, 9)] . Sed hoc
non ut nos ruminatos cibos stomacho et intestinis
conferunt, sed statim ut accepta, velut videntur, degustent,
in spiritualem naturam, non ex parte, sed
tota transformant.
CAPUT XVI.-- Petrus paralyticum restituit.
Convenientia de Spiritu sancto in columba super
Christum, et in igne super Apostolos perscripta sunt,
et quando diximus de divisione linguarum et de virtutibus
Apostolorum post acceptum Spiritum, in excusatione
eleemosynae et paupertatis professione, quando
Petrus paralytico dixit, Surge et ambula [(Act. III, 6)]
,
Magistri praeceptum servans: Nolite habere aurum,
neque argentum [(Matth. X, 9)]
, dum soli Deo serviens
de iniquo mammona expeditus fuerat, verbo imperii
morbo ligatum cito solvebat.
CAPUT XVII.-- Virtus Petri.
Ecce quanta est apostolica virtus in Christo, sanum
Ananiam dum Petrus arguit per sermonis tantum imperium,
morte ligavit [(Act. V, 4, 5)] ; et Tabitham
mortis vinculo ligatam, eadem imperii potestate dissolvit [(Id. IX, 40)] .
Ideoque prius Ananias et Saphira
in conspectu Ecclesiae cito mortui sunt, ut apostolica
auctoritas quanta esset ostenderetur; et quam magnum
peccatum esset, quod oblatum est iterum ab
Ecclesia retrahere, monstraretur, et caeteri exemplo
hujus castigarentur.

dividendae erant nepotibus eorum; et allegoriam
de Christo et de Ecclesia in novissimis temporibus
futura. Sed prius historiae fundamenta ponenda
sunt, ut aptius allegoriae culmen priori structurae
superponatur.
Ruben primogenitus meus, tu fortitudo mea, principium
doloris mei: prior in donis, major in imperio.
Effusus es sicut aqua, non crescas; quia ascendisti cubile

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.