PL 35, col. 2201

De benedictionibus Jacob Patriarchae (Auctor incertus (Augustinus Hipponensis)),

patris tui, et maculasti stratum ejus [(Gen. III, 4)]
.
Est autem sensus hic: Tu es primogenitus meus, major
in liberis, et debebas, juxta ordinem nativitatis tuae,
haereditatem quae primogenitis jure debebatur, sacerdotium
accipere et regnum. Hoc quippe in portando
honore et praevalido robore demonstratur.
Verum quia peccasti, et quasi aqua quae quolibet
vasculo non tenetur, voluptatis effusus es impetu;
idcirco praecipio tibi ut ultra non pecces, sisque in
fratrum numero, poenas peccati luens, quod primogeniti
ordinem perdidisti. [Principium autem doloris
est omnis primogenitus, quia pro eo commoventur
viscera parentum]. « Simeon et Levi fratres, vasa
iniquitatis bellantia. In consilium eorum non veniat
anima mea, et in coetu illorum non sit gloria mea:
quia in furore suo occiderunt virum, et in voluntate
sua suffoderunt murum. Maledictus furor eorum, quia
pertinax; et indignatio eorum, quia dura. Dividam
eos in Jacob, et dispergam illos in Israel » [(Ibid., 5-7)] .
Significat autem non sui consilii fuisse, quod Sichem
et Emor foederatos viros interfecerunt, et contra fas
in pacis et amicitiarum tempore sanguinem fuderunt
innocentem, et quasi quodam furore, sic crudelitate
raptati, muros hospitae urbis everterunt [(Id.
XXXIV, 26)] . Unde dicit, maledictus furor eorum, quia
pertinax, et reliqua. Et dispergam illos in Israel. Levi
enim haereditatem propriam non accepit, sed in omnibus
sceptris paucas urbes ad inhabitandum habuit [(Josue XXI)] .
De Simeone vero in libro Jesu scriptum
est, quod et ipse proprium funiculum non acceperit,
sed de tribu Juda quiddam acceperit [(Id. XIX, 1, 2)] . Juda, te laudabunt fratres tui: manus tuae in cervicibus
inimicorum tuorum; adorabunt te filii patris tui. Catulus
leonis Juda; ad praedam, fili mi, ascendisti, requiescens
accubuisti ut leo, et quasi leaena. Quis suscitabit
eum?
Quia Juda confessio sive laus interpretatur,
recte scribitur de Juda, confitebuntur tibi fratres; vel, laudabunt te.
Et licet de Christo grande mysterium sit,
tamen secundum litteram significat, quod per David
stirpem generarentur reges, et quod adorarent eum
omnes tribus. Non enim ait, filii matris tuae; sed, filii
patris tui. Et quod sequitur, Ad praedam, fili mi, ascendisti,
ostendit eum captivos populos esse ducturum,
et juxta intelligentiam sacratiorem ascendisse in altum,
et captivam duxisse captivitatem. Sive, quod
melius puto, captivitas passionem, ascensus resurrectionem
significat. Alligans ad vineam pullum suum,
et ad vitem asinam suam. Quod videlicet pullum asinae,
cui supersedit Jesus [(Joan. XII, 14)] , hoc est Gentilium
populum, vineae Apostolorum, qui ex Judaeis sunt, copulaverit;
et ad vitem, sive, ut in Hebraeo habetur,
Soreth, id est electam vitem, alligaverit asinam
cui supersedit, Ecclesia ex nationibus congregata.
Quod autem dicit, Fili mi, conversionem ad Christum
de ipso Juda facit, eo quod Christus sit universa facturus.
[Quod autem dicitur, Non auferetur sceptrum
de Juda, et dux de femoribus ejus, donec veniat ille qui
mittendus est; et ipse erit exspectatio gentium [(Gen.
XLIX, 8-11)]
: significat quod non deficerent principes
de tribu Juda usque ad tempus, quo natus est Christus,
qui missus a Patre exspectatio est gentium
.] « Zabulon in littore maris habitabit, et in
statione navium, pertingens usque ad Sidonem. Issachar,
asinus fortis accubans inter terminos: vidit requiem
quod esset bona, et terram quod optima; et
supposuit humerum suum ad portandum, factusque
est tribus serviens » [(Ibid., 13-15)] . Quia supra
Zabulon dixerat, quod maris magni littora esset possessurus,
Sidonem quoque et reliquas Phoenices urbes
contingeret, nunc ad mediterraneam provinciam redit,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.