PL 35, col. 2202

De benedictionibus Jacob Patriarchae (Auctor incertus (Augustinus Hipponensis)),

et Issachar, qui juxta Nephtalim pulcherrimam in
Galilaea regionem possessurus est, benedictione sua
habitatorem facit. Asinum autem osseum vel fortem
vocat, et humerum dicit supposuisse ad portandum;
quia in labore terrae et vehendis ad mare, quae in finibus
suis nascebantur, plurimum laboraret, regibus
quoque tributa comportans. Aiunt Hebraei per metaphoram
significari, quod Scripturas sanctas de die ac
nocte meditans studium suum dederit ad laborandum:
et idcirco ei omnes serviunt, quasi magistro dona
portantes. Dan judicabit populum suum sicut et alia tribus
in Israel. Fiat Dan coluber in via, cerastes in semita, mordens
ungulas equi, ut cadat ascensor ejus retro. Salutare
tuum exspectabo, Domine [(Gen. XLIX, 16-18)]
. Samson judex
in Israel de tribu Dan fuit [(Judic. XIII, 2)] . Hoc ergo
dicit: Nunc videns in spiritu comam nutrire Samsonem
nazaraeum tuum, caesisque hostibus triumphare,
quod in similitudinem colubri regulique obsidens vias
nullum per terram Israel transire permittat; sed etiam
si quis temerarius, virtute sua quasi velocitate equi
confisus, eam voluerit praedonis more populare, non
effugere valebit. Totum autem per metaphoram serpentis
et equitis loquitur. Videns ergo tam fortem nazaraeum
tuum, quod ipse propter meretricem mortuus
est, et moriens nostros occidit inimicos [(Id. XVI, 30)] ,
putavi, o Deus, ipsum esse Christum Filium tuum:
verum quia mortuus est, et non resurrexit, et rursum
ductus est Israel in captivitatem; alius mihi Salvator
mundi et mei generis praestolandus est, ut veniat cui
repositum est, et ipse exspectatio gentium. Gad accinctus
praeliabitur ante eum, et ipse accingetur retrorsum [(Gen. XLIX, 19)]
.
Significat, quod Gad, Ruben,
et dimidia tribus Manasse ad filios, quos trans Jordanem
in possessionem dimiserat, post quatuordecim
annos revertens, praelium adversus eos gentium vicinarum
grande repererit, et victis hostibus fortiter
dimicaverit. Lege Jesum Nave et Paralipomenon. Nephtalim, cervus emissus dans eloquia pulchritudinis;
sive, Nephtalim ager irriguus [(Ibid., 21)]
. Utrumque
significat Hebraeum verbum, Aiala Seluha. Significat
autem, quod aquae calidae in ipsa nascantur
tribu, sive quod super lacum Genesar fluento
Jordanis esset irriguus. Hebraei autem volunt propter
Tiberiadem, quae Legis videbatur habere notitiam,
agrum irriguum et eloquia pulchritudinis
prophetari. Cervus autem emissus temporaneas fruges
et velocitatem terrae uberioris ostendit. Sed melius si
ad doctrinam Salvatoris cuncta referamus, quod ibi
vel maxime docuerit Salvator, ut in Evangelio quoque
scriptum est [(Matth. IV, 15, 16)] . « Filius meus Joseph
accrescens, Filius meus accrescens et decorus aspectu:
filiae decurrerunt super murum; sed exasperaverunt
eum, et jurgati sunt, invideruntque illi habentes jacula.
Sedit in forti arcus ejus, et dissoluta sunt vincula
brachiorum et manuum ejus per manus potentis
Jacob. Inde pastor egressus est lapis Israel » [(Gen.
XLIX, 22-24)] . O filii Joseph, qui tam pulcher es, ut
te tota de muris et turribus ac fenestris puellarum
Aegypti turba prospectet, inviderunt tibi, et ad iracundiam
te provocaverunt fratres tui, habentes livoris
sagittas et zeli jaculis vulnerati. Verum arcum tuum
et arma pugnandi posuisti in Deo, qui fortis est pugnator:
et vincula tua quibus te fratres ligaverunt, ab
ipso soluta sunt et disrupta, ut ex tuo semine tribus
nascatur Ephraim fortis et stabilis, et instar lapidis
durioris invicta, imperans quoque decem tribubus
Israel. Benjamin lupus rapax, mane comedet praedam,
et vespere dividet spolia [(Ibid., 27)]
. Quam de apostolo
Paulo, quae dicta sunt, manifestissima sit prophetia,
omnibus patet; quod in adolescentia persecutus sit Ecclesiam,
in senectute praedicator Evangelii fuerit.
Hebraei autem ita dixerunt: Altare in quo immolabantur
hostiae, et victimarum sanguis ad basim illius
fundebatur, in parte tribus Benjamin fuit: hoc, inquiunt,
significat, quod sacerdotes immolant mane
hostias, ad vesperam dividunt ea quae sibi ex lege
collata sunt; lupum sanguinarium, lupum voracem

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.