PL 35, col. 2275

Quaestiones Veteris et Novi Testamenti (Auctor incertus (Augustinus Hipponensis)

ipsa hominis aeternum habeat incorruptibilitatis beneficium
ut non opinio sola, sed et res sit in effectu
apud Deum. Tale est ut istud, si quis disertus pauper
in laude sit et egeat pane, aut reliquis necessariis.
Haec enim vera laus est, si sic illi proficiat quaesita
dignitas, ut nullius egeat; dum hoc naturae ejus praestatur,
ut per se ipsa vivat, et bene vivat nullo requisito
suffragio: hoc est, vere divitem fieri et gloriosum.
Non omne quod nascitur, hoc est quod unde
nascitur. Nam et aurum, etc. Paganus tamen est,
quia sine sensu est, neque suum habens meritum, neque
alterius. De Judaeo autem idcirco Judaeus nascitur,
etc. Sed dicitur e contra, Si factus utique est
qui generat, hoc debet generare quod ipse est, ut jam
accepta dignitas traducem faciat: sicut et in Judaeis,
quia Abraham de pagano, Dei cultor factus est, et ex
eo origo Judaeorum; sicut et facti senatores, jam senatores
generant. Sed senatorum dignitas non apud
Deum meritum habet, neque ipsa natura, id est substantia
consequitur beneficium; sed in sola fama et
sermone dignitas vertitur; ac per hoc currit sermo
per traducem carnis, nihil aliud praestans, quam opinionem
mundanae dignitatis. Quare autem de Judaeo
Judaeus nascitur, jam dictum est: Christianus autem
cum boni dignitas naturae ipsi accedit, ut substantia
hominis qua constat beneficium consequatur, ut non
opinio sola, sed et res sit in effectu apud Deum. Denique
accepta remissione peccatorum, purificatur totus
homo, ita ut et filius a Deo adoptetur. Quamobrem
omnes natos renasci oportet, quia misericordia Dei
singulis donat gratiam. Nec enim alter alteri potest
remissionem accipere. Anima enim quae nascitur in
corpore, vel cum corpore, subdita morti inventae ab
Adam, nisi signum acceperit evictae mortis, tartarum
inferni non evadit. Unusquisque enim sibi accepit beneficium,
non et ei qui nondum est. Si enim factus
Christianus immortalis jam esset, recte natus de illo
hoc esset quod et genitor. Nam qui fiunt Christiani,
signum accipiunt, ne a morte secunda teneantur: non
tamen mortem praesentem, quam Adam invenit, evadunt.
Infantes autem propterea baptizantur, cum sint
innocentes, ut anima rudis nata in corpore, signum
habeat mortis evictae, ne possit ab ea teneri. Hoc signum
Abraham non habuit: neque Prophetae, quia
tempus illos non invenit; reservatum est autem Filio
Dei, qui veniens vinceret mortem, et hanc gratiam
credentibus largiretur. Hinc est unde Dominus ait Judaeis, Abraham pater vester cupivit ut videret diem
meum; et vidit, et gavisus est
[(Joan. VIII, 56)]
. Sciens
enim Abraham Christum ad liberationem humani generis
repromissum, semper enim necesse erat ortum
ejus in inferis positos exspectare; quem ubi in spiritu
natum esse vidit, gavisus est, certus quod in
brevi de inferno ereptus induceretur in coelos. Quomodo
ergo de Christianis nasci deberent Christiani,
quando qui non crediderit, aut non fuerit baptizatus,
non erit Christianus?
LXXXII.
--Paganos elementis esse subjectos
nulli dubium est: quid est ergo quod Apostolus dicit, Eramus et nos sub elementis hujus mundi servientes? [(Galat. IV, 3)]
.
Si itaque et Judaei elementis erant servientes,
quid differebant a Paganis?
Manifestum est adjectione, aut diminutione, sive
immutatione unius syllabae sensum perverti. Idcirco
Paganos elementa colere omnibus cognitum est; Judaeos
autem non elementis, sed sub elementis Deo servisse,
propter neomenias, et sabbata, et circumcisionem,
et caetera talia; haec enim carnalia sunt. Quidquid
enim visibile est, carnale est, et de elementis
est. Sed quia ex praecepto Dei erat, Deo serviebatur;
ut ex visibilibus ad invisibilia veniretur, et ex hac
causa profectus fieret ad majora capienda, ut in his
meditati digni fierent promissis spiritualibus. Ex ea
igitur parte, quam supra dixi, sub elementis serviebant

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.