PL 36, col. 849
Enarrationes in Psalmos (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In inglese: Expositions on the Book of Psalms 68.10 · Expositions on the Book of Psalms 68.11 · Expositions on the Book of Psalms 68.9
discutiat raptores; nihil apud me inveniet. Tamen nihil
rapuisse se dicit, peccatum attendens, nihil usurpasse
quod ejus non esset; hoc est enim rapinae, hoc iniquitatis:
nam ab ipso diabolo extorsit quos ipse rapuerat. Nemo,
inquit, in domum fortis intrat, et vasa
ejus diripit, nisi prius alligaverit fortem [(Matth. XII, 29)]
.
Alligavit fortem, et vasa ejus diripuit, certe non rapuit;
sed respondet tibi: Vasa ista de domo magna
mea perierant; non furtum feci, sed furtum recepi.
10.
[vers 6.] Deus tu scisti imprudentiam meam. Iterum
ex ore corporis. Nam quae imprudentia in Christo?
Nonne ipse est Dei Virtus et Dei Sapientia? An illam
dicit imprudentiam suam, de qua dicit Apostolus: Stultum Dei sapientius est hominibus
[(I Cor. I, 25)]
? Imprudentiam meam:
hoc ipsum quod in me irriserunt
qui sibi videntur esse sapientes. Tu scisti quare
fieret: tu scisti imprudentiam meam. Quid enim tam
simile imprudentiae, quam cum haberet in potestate,
una voce suos persecutores prosternere, ut pateretur
se teneri, flagellari, conspui, colaphizari, spinis coronari,
ligno affigi? Imprudentiae simile est; stultum videtur:
sed stultum hoc superat omnes sapientes. Stultum
quidem est: sed et granum quando cadit in terram, si
nemo sciat consuetudinem agricolarum, stultum videtur.
Labore magno metitur, portatur ad aream, trituratur,
ventilatur: post tanta pericula coeli et tempestatum, et
labores rusticanorum curamque dominorum, mittitur
in horreum frumentum purgatum. Venit hiems; et
quod purgatum erat, profertur et projicitur: imprudentia
videtur; sed ut non sit imprudentia, spes facit.
Non ergo ille pepercit sibi; quia et Pater illi non pepercit,
sed pro nobis omnibus tradidit illum [(Rom. VIII,
32)]
. Et de ipso, Qui dilexit me, inquit Apostolus, et
tradidit seipsum pro me [(Gal. II, 20)]
: quia granum,
nisi ceciderit in terram ut moriatur, fructum, inquit, non reddet
[(Joan. XII, 24, 25)]
. Haec est imprudentia;
sed tu nosti illam: isti autem si cognovissent, nunquam
Dominum gloriae crucifixissent [(I Cor. II, 8)] . Deus, tu scisti imprudentiam meam; et delicta mea a te
non sunt abscondita.
Hoc plane, lucide, aperte, quia ex
ore corporis intelligendum est. Delicta nulla Christus
habuit; fuit delictorum susceptor, sed non commissor. Et delicta mea a te non sunt abscondita:
id est,
confessus sum tibi omnia delicta mea; et ante os
meum vidisti ea in cogitatione mea, vidisti vulnera
quae sanares. Sed ubi? Utique in corpore, in membris;
in illis fidelibus, unde illi haerebat jam membrum
illud quod confitebatur peccata sua. Et delicta,
inquit, mea a te non sunt abscondita.
11.
[vers. 7.] Non erubescant in me, qui te exspectant,
Domine, Domine virtutum. Rursus vox capitis, Non
erubescant in me: non dicatur illis, Ubi est de quo
praesumebatis? non dicatur illis, Ubi est qui vobis
dicebat, Credite in Deum, et in me credite [(Joan. XIV,
1)]
? Non erubescant in me, qui te exspectant, Domine,