PL 37, col. 1086

Enarrationes in Psalmos [2] (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

gaudium? Nec de se ipso utique; quanto magis de
alio? Aut mali sunt, et necesse est eos pati, et sperare
quia mutari possunt; aut boni sunt, et sic eos
oportet diligere, ut timeamus (quia possunt mutari)
ne mali sint: ibi malitia eorum facit amaritudinem
animae; hic sollicitudo et timor, ne labatur qui bene
ambulat. Quocumque ergo se converterit, in terrenis
rebus amaritudinem invenit; unde dulcescat non
habet, nisi levet se ad Deum. «Quoniam tu, Domine,
suavis et mitis.» Quid est «mitis?» Portans me, donec
perficias me. Vere enim, fratres mei, dicam tanquam
homo in hominibus, et ex hominibus: ferat quisque
cor suum, et intueatur se sine adulatione, et sine
palpatione. Nihil est enim stultius quam ut seipsum
quisque palpet atque seducat. Attendat ergo et
videat quanta aguntur in corde humano; quemadmodum
ipsae plerumque orationes impediantur vanis cogitationibus,
ita ut vix stet cor ad Deum suum: et vult
se tenere ut stet, et quodammodo fugit a se, nec invenit
cancellos quibus se includat, aut obices quosdam
quibus retineat avolationes suas et vagos quosdam
motus, et stet jucundari a Deo suo. Vix est ut occurrat
talis oratio inter multas orationes. Diceret unusquique
sibi contingere, et alteri non contingere, nisi
inveniremus in Scripturis Dei David orantem quodam
in loco, et dicentem: «Quoniam inveni, Domine, cor
meum, ut orarem ad te»
[(II Reg. VII, 27)]
. Invenire se
dixit cor suum, quasi soleret ab eo fugere, et ille sequi
quasi fugitivum, et non posse comprehendere, et
clamare ad Deum, «Quoniam cor meum dereliquit me»
[(Psal. XXXIX, 13)]
. Itaque, fratres mei, attendens quod
hic ait, «Suavis es tu et mitis;» videor mihi videre hic quod
ait, «mitis. Jucunda animam servi tui, quoniam ad te levavi
animam meam; quoniam tu suavis et mitis es:» videor
mihi videre ad hoc dixisse mitem Deum, quia patitur
ista nostra, et exspectat tamen a nobis orationem, ut
perficiat nos; et quando illi eam dederimus, accipit
grate, et exaudit; nec meminit tantas quas incondite
fundimus, et accipit unam quam vix invenimus. Quis
enim est, fratres mei, homo, cum quo si coeperit amicus
ejus colloqui, et voluerit ille respondere collocutioni
ejus, et viderit eum averti a se, et aliud loqui ad
alium, qui hoc ferat? Aut si forte interpelles judicem,
et constituas eum loco ut te audiat, et subito cum ad
eum loqueris, dimittas eum, et incipias fabulari cum
amico tuo; quando te tolerat? Et tolerat Deus tot
corda precantium, et diversas res cogitantium: omitto
dicere et noxias, omitto dicere aliquando perversas et
inimicas Deo; ipsas superfluas cogitare injuria est
ejus, cum quo loqui coeperas. Oratio tua locutio est ad
Deum: quando legis, Deus tibi loquitur; quando
oras, Deo loqueris. Sed quid? desperandum est de
genere humano, et dicendum jam ad damnationem
pertinere omnem hominem cui subrepserit aliqua cogitatio
oranti, et interruperit orationem ipsius? Si
hoc dixerimus, fratres, quae spes remaneat non video.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.