PL 37, col. 1264

Enarrationes in Psalmos [2] (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

«benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis
paratum est ab origine mundi;» non autem ponat ad sinistram,
inter eos quibus dicturus est, «Ite in ignem
aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis ejus»
[(Matth. XXV, 34, 41)]
. Qui in nobis coronaturus est
non merita nostra, sed dona sua, quantum debet
exaltari? «Exaltate Dominum Deum nostrum.»
9.
«Et adorate scabellum pedum ejus, quoniam sanctus
est». Quid habemus adorare? «Scabellum pedum
ejus.» Suppedaneum dicitur scabellum. Quod dicunt
Graeci ὑποπόδιον, dixerunt Latini «scabellum;» et alii
dixerunt, «suppedaneum.» Sed videte, fratres, quid nos
jubeat adorare. Alio loco Scripturarum dicitur: «Caelum
mihi sedes est, terra autem scabellum pedum meorum»
[(Isai. LXVI, 1)]
. Ergo terram nos jubet adorare,
quia dixit alio loco quod sit scabellum pedum Dei?
Et quomodo adorabimus terram, cum dicat aperte
Scriptura: «Dominum Deum tuum adorabis»
[(Deut. VI,
13)]
? Et hic dicit, «Adorate scabellum pedum ejus;» exponens
autem mihi quod sit scabellum pedum ejus,
dicit, «Terra autem scabellum pedum meorum.» Anceps
factus sum: timeo adorare terram, ne damnet me
qui fecit coelum et terram; rursus timeo non adorare
scabellum pedum Domini mei, quia Psalmus mihi dicit,
«Adorate scabellum pedum ejus.» Quaero quod sit
scabellum pedum ejus; et dicit mihi Scriptura: «Terra
scabellum pedum meorum.» Fluctuans converto me ad
Christum, quia ipsum quaero hic; et invenio quomodo
sine impietate adoretur terra, sine impietate adoretur
scabellum pedum ejus. Suscepit enim de terra terram;
quia caro de terra est, et de carne Mariae carnem
accepit. Et quia in ipsa carne hic ambulavit, et
ipsam carnem nobis manducandam ad salutem dedit;
nemo autem illam carnem manducat, nisi prius adoraverit:
inventum est quemadmodum adoretur tale
scabellum pedum Domini, et non solum non peccemus
adorando, sed peccemus non adorando. Numquid
autem caro vivificat? Ipse Dominus dixit, cum
de ipsa commendatione ejusdem terrae loqueretur:
«Spiritus est qui vivificat; caro autem nihil prodest.» Ideo
et ad terram quamlibet cum te inclinas atque prosternis,
non quasi terram intuearis, sed illum Sanctum
cujus pedum scabellum est quod adoras; propter
ipsum enim adoras: ideo et hic subjecit, «Adorate scabellum
pedum ejus, quoniam sanctus est.» Quis sanctus
est? In cujus honore adoras scabellum pedum ejus.
Et cum adoras illum, ne cogitatione remaneas in
carne, et a spiritu non vivificeris: «Spiritus est enim,»
inquit, «qui vivificat; caro autem nihil prodest.» Tunc autem,
quando hoc Dominus commendavit, de carne
sua locutus erat, et dixerat: «Nisi quis manducaverit
carnem meam, non habebit in se vitam aeternam.» Scandalizati
sunt discipuli ejus quidam, septuaginta ferme,
et dixerunt: «Durus est hic sermo; quis potest eum intelligere?»
Et recesserunt ab eo, et amplius cum eo
non ambulaverunt. Durum illis visum est quod ait,
«Nisi quis manducaverit carnem meam, non habebit vitam»

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.