PL 37, col. 1606
Enarrationes in Psalmos [2] (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
Docuit autem ipse Dominus a convalle plorationis
ascendendum, quando pro nobis humiliari usque ad
mortem crucis et pati dignatus est. Hoc exemplum
non relinquamus: istam convallem plorationis martyres
intellexerunt. Unde intellexerunt? unde? Quia et
ipsi de convalle plorationis, ut coronarentur, ascenderunt.
2.
Congruit et hodierno diei psalmus iste «Canticum
graduum:» de illis enim dictum est, «Euntes ibant et
flebant, mittentes semina sua.» Haec est convallis plorationis,
ubi a flentibus mittuntur semina. Quae sunt
autem semina? Bona opera in ista tribulatione terrena.
Qui bene operatur in convalle plorationis, similis
est homini seminanti per hiemem. Numquid
frigore ab opere deterretur? Sic pressuris mundi non
debemus a bono opere deterreri; quia vides quid sequitur:
«Euntes,» inquit, «ibant et flebant, mittentes semina
sua.» Valde miseri, si semper flebant; valde miseri,
si nunquam de lacrymis liberandi. Sed vide quid
sequitur: «Venientes autem venient in exsultatione, portantes
germina sua»
[(Psal. CXXV, 6)]
.
3.
Nihil aliud istis canticis docemur, fratres, quam
ascendere; sed ascendere in corde, in affectu bono,
in fide, spe et charitate, in desiderio perpetuitatis
et vitae aeternae. Sic ascenditur. Congruit nos dicere
quomodo ascendendum sit. Quanta terribiliora lecta
de Evangelio audivit Charitas vestra! Videtis certe
«quia hora Domini, sicut fur in nocte, ita veniet. Si sciret,»
inquit, «paterfamilias qua hora fur veniret, amen
dico vobis, quia non pateretur perfodi parietem suum.»
Dicitis modo: Quis ergo novit qua hora veniet, quia
hora sicut fur erit? Nescis qua hora veniat, semper
vigila; ut quia nescis quando veniat, paratum te inveniat,
cum venerit. Et ad hoc forte nescis quando
venturus est, ut semper paratus sis. Illum enim patremfamilias
subito occupabit hora illa, qui paterfamilias,
superbus significatus est. Noli velle esse paterfamilias,
et non te subito illa hora occupabit. Et
quid ero, inquis? Qualem audisti de psalmo, «Pauper
et dolens ego sum»
[(Psal. LXVIII, 30)]
. Si enim pauper
et dolens eris, non eris paterfamilias, quem illa hora
subito inveniet, et subito premet. Patresfamilias enim
sunt illi qui praesumentes de cupiditatibus suis, et in
deliciis hujus saeculi diffluentes, tument; et eriguntur
adversus humiles, et insultant sanctis intelligentibus
angustam viam, quae ducit ad vitam
[(Matth. VII,
14)]
. Talibus enim veniet illa hora subito; quia tales
erant et in diebus Noe, quorum dierum commemorationem
audistis factam in Evangelio. «Sic erit adventus Filii
hominis,» inquit, «quomodo in diebus Noe. Manducabant,
bibebant, nubebant, uxores ducebant, novellabant, aedificabant,
donec introiit Noe in arcam; et venit diluvium,
et perdidit omnes»
[(Id. XXIV, 37-44; et Luc. XVII, 26 et 27)]
.
Quid ergo? omnes peribunt qui ista faciunt, qui nubunt,
qui uxores ducunt, qui novellant, qui aedificant? Non:
sed qui de his praesumunt, sed qui ista Deo praeferunt,
sed qui propter haec offendere Deum cito parati sunt.