PL 37, col. 1605

Enarrationes in Psalmos [2] (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

sunt ad tempus: mali in area nobiscum esse possunt,
in horreo non possunt. Et forte hodie qui mali apparent,
cras boni erunt; et qui de bonitate hodie superbiunt,
cras mali invenientur. Quisquis ergo humiliter
malos ad tempus fert, ipse perveniet ad requiem sempiternam.
Haec vox catholica est. Illorum autem vox
qualis est, non intelligentium neque quae loquuntur,
neque de quibus affirmant
[(I Tim. I, 7)]
? «Ne tangas
immundum»
[(Isai. LII, 11)]
; et, «Qui tetigerit immundum,
inquinabitur»
[(Levit. XXII, 5)]
: separemus nos, ne commisceamur
malis. Et nos illis: Aniate pacem, diligite
unitatem. Nescitis a quam multis bonis separamini,
dum quasi malis calumniamini? Furunt, saeviunt,
quando ista dicimus: nam quaerunt et mortificare nos.
Apparuerunt saepe impetus eorum, apparuerunt insidiae.
Cum ergo inter insidias illorum vivimus, et
quibus dicimus, Amate pacem, adversantur nobis;
nonne vox ista nostra est, «Cum his qui oderunt pacem,
eram pacificus? Cum loquerer illis, debellabant me gratis.»
Quid est autem, fratres, «debellabant me?» Et parum
erat, si non adderet, «gratis.» Quibus dicimus, Amate
pacem, Christum amate: numquid dicimus, Amate
et honorate nos? Sed, Honorate Christum. Nos nolumus
honorari, sed illum. Nam nos quid sumus ad
apostolum Paulum? Qui tamen dicebat illis parvulis,
quos mali homines et mali suasores praecidere ab unitate
in schismata volebant; quid eis dicebat ille?
«Numquid Paulus pro vobis crucifixus est? aut in nomine
Pauli baptizati estis»
[(I Cor. I, 13)]
? Hoc et nos dicimus:
Amate pacem, amate Christum. Si enim amant pacem,
Christum amant. Cum ergo dicimus, Amate pacem;
hoc dicimus, Amate Christum. Quare? Quia de
Christo ait Apostolus, «Ipse est enim pax nostra, qui
fecit utraque unum»
[(Ephes. II, 14)]
. Si ergo Christus
ideo pax, quia «fecit utraque unum,» quare vos de uno
fecistis duo? Quomodo ergo pacifici estis, ut cum
Christus faciat unum de duobus, vos faciatis de uno
duo? Sed quia haec dicimus, cum his qui oderunt pacem
sumus pacifici; et tamen illi qui oderunt pacem,
cum loqueremur eis, debellabant nos gratis.
IN PSALMUM CXX ENARRATIO.
SERMO.
1.
Secundus est iste psalmus eorum quorum titulus
est, «Canticum graduum.» Plures enim sunt significantes,
ut jam in primo eorum audistis, ascensum
nostrum, qui fit in corde ad Deum, a convalle plorationis,
id est, ab humilitate contribulationis. Ascensus
enim utilis nobis non potest esse, nisi primo humiliati
, a convalle nobis ascendendum esse meminerimus
(convallis enim terrae locus est depressus:
sicut loca terrae alta montes et colles, ita convallis
locus humilis); ne dum praepropere et praepostere
quaerimus exaltari, non ascendamus, sed ruamus.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.