PL 37, col. 1581

Enarrationes in Psalmos [2] (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

noli de tua, quae nulla est, virtute praesumere;
et intelliges quare sit a bono Deo bona lex data, quae
tamen vivificare non possit. Ad hoc enim data est,
ut te de magno parvulum faceret, ut te ad faciendam
legem vires de tuo non habere monstraret; ac sic
opis indigus et egenus ad gratiam confugeres, et clamares:
«Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum»
[(Psal. VI, 3)]
. Hoc ergo scrutando intellexit hic parvulus,
quod minimus Apostolorum Paulus, id est parvulus,
ostendit, ideo datam legem quae vivificare non
posset, quia «conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut
promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus»
[(Galat.
III, 21, 22)]
. Ita, Domine, ita fac, misericors Domine;
impera quod non possit impleri, imo impera quod
nonnisi per tuam gratiam possit impleri: ut cum homines
per suas vires id implere nequiverint, «omne os
obstruatur,» et nemo sibi magnus videatur. Sint omnes
parvuli, et reus fiat omnis mundus tibi: quia «non
justificabitur ex lege omnis caro coram te; per legem
enim cognitio peccati. Nunc autem sine lege justitia
tua manifestata est, testimonium habens a Lege et
Prophetis»
[(Rom. III, 19-21)]
. Haec sunt mirabilia
testimonia tua, quae scrutata est anima parvuli hujus;
et ideo invenit, quia humiliatus est, et parvulus factus
est. Quis enim facit mandata tua sicut facienda sunt,
id est, ex fide quae per dilectionem operatur
[(Galat.
V, 6)]
, nisi ejus in corde per Spiritum sanctum ipsa
dilectio diffundatur
[(Rom. V, 5)]
?
4.
[«vers.» 131.] Hoc etiam iste parvulus confitetur:
«Os meum,» inquit, «aperui, et attraxi spiritum, quoniam
mandata tua desiderabam.» Quid desiderabat, nisi facere
mandata divina? Sed non erat unde faceret infirmus
fortia, parvulus magna: aperuit os, confitens
quod per se ipse non faceret; et attraxit unde faceret:
aperuit os petendo, quaerendo, pulsando; et sitiens
hausit Spiritum bonum, unde faceret, quod per seipsum
non poterat, mandatum sanctum et justum et
bonum
[(Id. VII, 12)]
. Si enim nos cum simus mali,
novimus bona data dare filiis nostris; quanto magis
Pater noster de coelo dat Spiritum bonum petentibus
eum
[(Luc. XI, 10, 13)]
? Non enim qui spiritu suo
agunt, sed quotquot Spiritu Dei aguntur, hi filii sunt
Dei
[(Rom. VIII, 14)]
: non quia ipsi nihil agunt; sed
ne nihil boni agant, a bono aguntur ut agant. Nam
tanto magis efficitur quisque filius bonus, quanto largius
ei datur a Patre Spiritus bonus.
5.
[«vers.» 132.] Denique iste adhuc petit. Os quidem
aperuit, et attraxit spiritum; sed adhuc ad
Patrem pulsat, et quaerit: bibit, sed quanto suavius
sensit, tanto ardentius adhuc sitit. Audi verba sitientis:
«Respice,» inquit, «in me, et miserere mei secundum
judicium diligentium nomen tuum:» id est, secundum
judicium quod in eos fecisti, qui diligunt nomen tuum;
quoniam ut diligerent te, prius dilexisti eos. Sic enim
Joannes apostolus ait, «Nos diligimus,» inquit, «Deum:»
et velut causa quaereretur, quae nos diligere fecit;
adjunxit, «Quoniam ipse prior dilexit nos»
[(I Joan. IV, 19)]
.
6.
[«vers.» 133.] Vide et iste quid apertissime dicat:
«Gressus meos dirige secundam eloquium tuum, et non»

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.