PL 37, col. 1608

Enarrationes in Psalmos [2] (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

quod sequitur, «Ne des ad movendum pedem meum.»
Unde moventur pedes? Unde motus est pes illi qui
erat in paradiso. Sed prius attende unde motus est
illi qui erat inter Angelos, et moto pede cecidit, et de
angelo factus est diabolus: moto enim pede cecidit.
Quaere unde cecidit: superbia cecidit. Non ergo
movet pedem, nisi superbia: ad ruinam non movet
pedem, nisi superbia. Ad ambulandum et proficiendum
et ascendendum charitas movet; ad cadendum
superbia movet. Ideo et ille quid dicit in
psalmo? «Filii autem hominum sub tegmine alarum tuarum
sperabunt.» Si sub tegmine, semper humiles,
semper de Deo sperantes, semper de se non praesumentes.
«Sub tegmine alarum tuarum sperabunt:» non
enim a se satiantur ut beati sint. Sed quid sequitur?
«Inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente deliciarum
tuarum potabis eos.» Ecce sitientes, ecce inebriati;
ecce sitiunt, ecce bibunt: sed non a se bibunt,
nec ipsi sibi sunt fons. Sed unde bibunt? «Sub
tegmine alarum tuarum sperabunt.» Si sub alis, humiles
sunt. Quare? «Quia apud te,» inquit, «fons vitae.» Non
ergo a se irrigantur montes, sicut a se non illuminantur
montes. Nam vide quid sequitur: «In lumine tuo
videbimus lumen.» Si ergo in lumine ipsius videbimus
lumen, quis cadit a lumine, nisi cui ipse non est lumen?
Et qui voluerit sibi esse lumen, ipse cadit a
lumine quo illuminatur. Ideo sciens non cadere nisi
eum qui sibi vult lucere, cum sit per se tenebrae;
statim subjecit, «Non veniat mihi pes superbiae,
et manus peccatorum non moveat me:» id est, imitatio
peccatorum non moveat me, ut cadam a te. Quare
timuisti, et dixisti, «Non veniat mihi pes superbiae?» Sequitur,
«Ibi ceciderunt omnes qui operantur iniquitatem»
[(Psal. XXXV, 8-13)]
. Quos modo vides operari iniquitatem,
jam damnati sunt: sed ut damnarentur,
ibi ceciderunt, cum illis venit pes superbiae. Recte
ergo iste audiens ut ascendat et non cadat, ut a convalle
plorationis proficiat, non in tumore superbiae
deficiat, ait Deo: «Ne des ad movendum pedem meum.»
Et Deus illi: «Neque dormitet qui custodit te.» Intendat
Charitas vestra. Quasi una sententia facta est ex duabus
vocibus. Homo dixit ascendens et cantans Canticum
graduum, «Ne des ad movendum pedum meum:»
et Deus tanquam diceret, «Ne des ad movendum pedem
meum,» dicis mihi; adde, «Neque dormitet qui custodit
te,» et non movebitur pes tuus.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.