PL 37, col. 1609

Enarrationes in Psalmos [2] (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

6. [«vers.» 4.] Dixerit autem ille: Numquid in potestate
mea est ut non dormitet qui custodit me?
Volo ut non dormiat, neque dormitet. Ergo illum
tibi elige, qui non dormiet, neque dormitabit, et
non movebitur pes tuus. Deus nunquam est dormiens:
si vis habere custodem non dormientem,
Deum elige custodem. «Ne des ad movendum pedem
meum,» dicis tu; bene, optime: sed et ille dicit tibi,
«Neque dormitet qui custodit te.» Tu forte conversurus
te eras ad homines custodes, et dicturus: Quem
sum inventurus non dormientem? quis homo non
dormitabit? quem invenio? quo ibo? quo revertar?
Iste tibi ostendit: «Ecce non dormitabit, neque obdormiet,
qui custodit Israel.» Vis habere ergo custodem
non dormientem neque dormitantem? «Ecce non dormiet,
neque dormitabit, qui custodit Israel:» Christus
enim custodit Israel. Esto ergo Israel. Quid est,
Israel? Israel interpretatur Videns Deum. Et quomodo
videtur Deus? Primo per fidem, postea per
speciem. Si per speciem nondum potes, per fidem
vide. Si faciem ejus videre non potes, quoniam ibi
species; posteriora ejus vide. Hoc dictum est Moysi a
Domino: «Non potes videre faciem meam, posteriora
mea videbis, cum transiero»
[(Exod. XXXIII, 20, 23)]
.
Exspectas forte ut transeat: jam transiit; tu vide
posteriora ipsius. Ubi transiit? Audi Joannem; «Cum
venisset,» inquit, «hora, ut transiret de mundo ad Patrem»
[(Joan. XIII, 1)]
. Dominus noster Jesus Christus
jam fecit Pascha. Pascha autem Transitus interpretatur.
Nam verbum est hebraeum: et putant homines
graecum esse, quasi Passionem, sed non est. A diligentioribus
et a doctioribus inventum est quia Pascha
hebraeum verbum est; et non interpretantur
passionem, sed transitum. Per passionem enim transiit
Dominus a morte ad vitam; et fecit nobis viam
credentibus in resurrectionem ejus, ut transeamus
et nos de morte ad vitam. Non magnum est credere
quia mortuus est Christus: hoc et Pagani, et Judaei,
et omnes iniqui credunt. Hoc omnes credunt, quia
mortuus est: fides Christianorum, resurrectio Christi
est; hoc pro magno habemus, quia credimus eum
resurrexisse. Ergo tunc se voluit videri, cum transiret,
hoc est, cum resurrexisset. Tunc in se voluit
credi, cum transiret; quia traditus est propter delicta
nostra, et resurrexit propter justificationem nostram
[(Rom. IV, 25)]
. Et ipsam fidem in resurrectionem
Christi maxime commendavit Apostolus: ait
enim, «Si credideris in corde tuo quia Deus eum suscitavit
a mortuis, salvus eris»
[(Id. X, 9)]
. Non dixit,
Si credideris quia mortuus est Christus, quod et Pagani,
et Judaei, et omnes inimici ejus crediderunt:
sed ait, «Si credideris in corde tuo quia Deus illum suscitavit
a mortuis, salvus eris.» Hoc credere, hoc est
esse Israel, hoc est videre Deum: quamvis adhuc
posteriora ejus, tamen cum credideris in posteriora,
pervenies ad visionem faciei. Quid est hoc? Cum
credideris in id quod posterius pro te factus est Christus;
cum credideris in id quod posterius suscepit

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.