PL 37, col. 1615

Enarrationes in Psalmos [2] (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

Propter scandala. Unde sunt scandala? De
duobus timenda sunt scandala, quia et duo sunt praecepta
in quibus tota Lex pendet et Prophetae, dilectio
Dei et proximi
[(Matth. XXII, 37-40)]
. Ecclesia propter
proximum diligitur, Deus autem propter Deum. In
Deo, intelligitur figurate dictus sol: in Ecclesia, intelligitur
figurate dicta luna. Quisquis potest errare,
ut aliud de Deo credat quam oportet, non credat Patrem
et Filium et Spiritum sanctum unius esse substantiae,
deceptus est versutia haereticorum, maxime
Arianorum. Si aliquid minus in Filio, aut minus in
Spiritu sancto quam in Patre crediderit, passus est
scandalum in Deo; a sole uritur. Quisquis rursus putaverit
Ecclesiam in una parte esse, et non eam cognoverit
diffusam toto orbe terrarum, et crediderit
eis qui dicunt, «Ecce hic est Christus, et ecce illic»
[(Id.
XXIV, 23)]
, sicut modo audistis cum Evangelium legeretur;
cum ille totum orbem emerit, quia tantum
pretium dedit: ille tanquam in proximo scandalizatur;
a luna uritur. Quisquis ergo errat in ipsa substantia
veritatis, a sole uritur, et per diem uritur;
quia in ipsa sapientia errat, de qua dictum est, «Dies
diei eructat verbum:» unde dicit et Apostolus, «Spiritualibus
spiritualia comparantes. Dies diei eructat verbum;
Spiritualibus spiritualia comparantes. Dies diei
eructat verbum; Sapientiam loquimur inter perfectos»
[(I Cor. II, 13, 6)]
. Quid est, «Et nox nocti annuntiat scientiam»
[(Psal. XVIII, 3)]
? Parvulis praedicatur humilitas
Christi, et caro Christi, et crucifixio Christi; quia
ipsum est lac quod sufficit parvulis. Et ideo non relinquuntur
in nocte parvuli, quia lucet et luna etiam
in nocte; id est, per carnem Christi praedicatur Ecclesia,
quia ipsa caro Christi caput Ecclesiae est. Quisquis
ibi non scandalizatur, in ipsa Ecclesia et carne Christri,
a luna non uritur. Quisquis scandalizatus non
fuerit in veritate illa incommutabili et incontaminabili,
a sole non uritur: non isto sole non uritur,
quem nobiscum vident muscae et pecora; sed illo
sole de quo dicunt impii in fine, «Quid nobis profuit
superbia? et divitiarum jactatio quid contulit nobis?
Transierunt omnia tanquam umbra.» Et cum ista dixissent:
«Ergo,» inquiunt, «erravimus a via veritatis et justitiae
lumen non luxit nobis, et sol non ortus est nobis»
[(Sap. V, 6-9)]
. Numquid non iste sol omnibus impiis
oritur, illo instituente de quo dictum est: «Qui facit
solem suum oriri super bonos et malos»
[(Matth. V, 45)]
?
Ergo alium solem fecit Deus, qui oritur super bonos
et malos, istum quem vident et boni et mali; alius
est autem ille sol, non factus, sed genitus, per quem

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.