PL 37, col. 1616

Enarrationes in Psalmos [2] (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

facta sunt omnia, ubi est intelligentia incommutabilis
veritatis: de ipso dicunt impii, «Et sol non ortus est
nobis». Quisquis in ipsa sapientia non errat, non
uritur a sole. Quisquis in Ecclesia, et in carne Domini,
et in his quae pro nobis temporaliter gesta sunt,
non errat, non uritur a luna. Omnis autem homo
quamvis jam crediderit in Christum, aut ibi errat,
aut ibi, si non in illo fit quod dictum est, «Dominus
tegumentum tuum super manum dexterae tuae». Ideo
enim cum dixisset, «Dominus tegumentum tuum super
manum dexterae tuae;» quasi quaesisset ille et dixisset,
Jam ecce est manus dexterae meae, jam elegi credere
in Christum, accepi potestatem inter filios Dei esse,
quid est quod Deus tegumentum meum est adhuc
supra, id est, «super manum dexterae» meae? sequitur,
«Per diem sol non uret te, neque luna per noctem.» Ad
hoc igitur tegumentum tuum est super manum dexterae
tuae, ut non te urat sol per diem, neque luna per
noctem. Nam hinc intelligite, fratres, quia figurate
dictum est. Etenim revera, solem visibilem si cogitemus,
urit per diem: numquid luna urit per noctem?
Sed quid est ustio? Scandalum. Audi Apostolum dicentem,
«Quis infirmatur, et ego non infirmor? quis
scandalizatur, et ego non uror»
[(II Cor. XI, 29)]
?
13.
[«vers. 7.] Per diem» ergo «sol non uret te, neque
luna per noctem.» Quare? Quia «Dominus custodiet»
«te ab omni malo.» A scandalis in sole, a scandalis in
luna, ab omni malo te custodiet, qui est tegumentum
tuum super manum dexterae tuae, qui non dormit,
neque dormitabit. Et ad quam rem? Quia in tentationibus
sumus: «Dominus custodiet te ab omni malo. Custodiat
animam tuam Dominus:» etiam ipsam animam.
«Custodiat introitum tuum et exitum tuum, ex hoc nunc
et usque in saeculum.» Non quasi corpus tuum; nam
in corpore perempti sunt martyres: sed «custodiat
animam tuam Dominus;» quia de anima non cesserunt
martyres. Et saeviebant persecutores in Crispinam,
cujus hodie natalitia celebramus; saeviebant in feminam
divitem et delicatam: sed fortis erat, quia Dominus
tegumentum ejus super manum dexterae ejus,
ille qui eam custodiebat. Hanc enim, fratres, numquid
est qui in Africa ignoret? Clarissima enim fuit,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.