PL 38, col. 1202

Sermones de tempore (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

in Baptismo, qui hodie miscendi sunt populo, brevis,
sed gravis sermo reddendus est. Vos qui baptizati estis,
et hodie completis sacramentum octavarum vestrarum,
breviter accipite et intelligite translatam fuisse
figuram circumcisionis carnis, ad circumcisionem
cordis. Die octavo circumciduntur carne secundum
veterem Legem [(Gen. XVII, 12)] : et hoc propter Dominum
Christum, qui post diem septimum sabbatorum
octavo Dominico resurrexit. Cultellis petrinis
jussum est circumcidi [(Josue V, 2)] : Petra erat Christus [(I Cor. X, 4)] .
Infantes appellamini, quoniam regenerati
estis, et novam vitam ingressi estis, et ad
vitam aeternam renati estis, si hoc quod in vobis renatum
est, male vivendo non suffocetis. Reddendi
estis populis, miscendi estis plebi fidelium: cavete
ne imitemini malos fideles, imo falsos fideles; quasi
confitendo fideles, sed male vivendo infideles. Videte,
quia testificor vobis coram Deo et Angelis ejus:
castitatem servate, sive conjugalem, sive omnimodae
continentiae. Quisque quod vovit reddat. Qui non habetis
uxores, licet vobis ducere uxores, sed quarum
mariti non vivunt. Feminae quae non habent viros,
licet eis nubere, sed eis viris quorum uxores non
vivunt. Qui habetis uxores, nihil mali faciatis praeter
uxores. Reddite quod exigitis. Fides vobis debetur,
fidem debetis. Fidem debet maritus uxori, uxor marito;
ambo Deo. Quicumque continentiam vovistis,
reddite quod vovistis: quia non exigeretur, si non
vovissetis. Quod potuit licere, non licet: non quia
nuptiae damnantur, sed qui retro respicit damnatur.
Cavete a fraudibus in negotiis vestris. Cavete a mendaciis
et perjuriis. Cavete a verbositate et luxuria.
Quaecumque non vultis fieri vobis, nolite facere aliis,
et hominibus et Deo. Quid vos onerem? Haec agite, et
Deus pacis erit vobiscum [(Philipp. IV, 9)]
.
SERMO CCLXI. In die quadragesimo Ascensionis Domini, I. Habitus Carthagine in basilica Fausti.
CAPUT I.
1.
Ascensio Domini sic celebranda,
ut cum ipso ascendamus. Sursum cor, quandonam pietatis,
quandonam superbiae. Resurrectio Domini, spes
nostra; ascensio Domini, glorificatio nostra. Ascensionis
enim hodie solemnia celebramus. Si ergo recte,
si fideliter, si devote, si sancte, si pie ascensionem
Domini celebramus, ascendamus cum illo, et sursum
cor habeamus. Ascendentes autem non extollamur,
nec de nostris quasi de propriis meritis praesumamus.
Sursum enim cor habere debemus, sed ad Dominum.
Sursum enim cor non ad Dominum, superbia vocatur:
sursum autem cor ad Dominum, refugium vocatur.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.