PL 38, col. 1234

Sermones de tempore (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

amicis suis commendavit: non ut amet aliquem ipsorum;
sed ipsum tanquam sponsum, illos tanquam
amicos sponsi, neminem eorum tanquam sponsum.
Hoc zelant amici sponsi, et non eam admittunt lascivo
amore corrumpi. Oderunt quando sic amantur. Attendite
zelantem amicum sponsi: cum videret sponsam
per amicos sponsi quodam modo fornicari, ait,
« Audio in vobis schismata esse, et ex parte credo » [(I Cor. XI, 18)] .
« Nuntiatum est mihi de vobis, fratres,
ab his qui sunt Chloes, quia contentiones sunt in
vobis, et unusquisque vestrum dicit, Ego quidem sum
Pauli; ego vero Apollo; ego autem Cephae; ego autem
Christi. Divisus est Christus? Numquid Paulus pro
vobis crucifixus est, aut in nomine Pauli baptizati
estis » [(Id. I, 11-13)] ? O amicum! Amorem sponsae
alienae repellit a se. Non vult se amari pro sponsa,
ut possit regnare cum sponso. Commendata est ergo Ecclesia:
et quando ascendit in coelum, sic illis dixit, qui
quaerebant de fine saeculi, Dic nobis, quando ista fient, et
quando tempus adventus tui [(Matth. XXIV, 3)]
? Et ille, Non
est vestrum scire tempora, quae Pater posuit in sua potestate.
Audi quid noveris a magistro, discipule: Sed accipietis
virtutem Spiritus sancti supervenientem in vos [(Act.
I, 6, 8)]
. Et factum est: quadragesimo die ascendit in
coelum, et ecce hodierno die adveniente Spiritu sancto
implentur omnes qui aderant, loquuntur linguis
omnium gentium. Item ipsa unitas per linguas omnium
gentium commendatur. Commendatur a Domino resurgente,
commendatur a Christo ascendente; confirmatur
ab Spiritu sancto hodie veniente.
SERMO CCLXIX. In die Pentecostes, III.
CAPUT PRIMUM.
1.
Adventus Spiritus sancti
cum dono linguarum praenuntiat unitatem Ecclesiae per
omnes gentes. Contra Donatistas. Adventum Spiritus
sancti anniversaria festivitate celebramus. Huic solemnis
congregatio, solemnis lectio, solemnis sermo
debetur. Illa duo persoluta sunt, quia et frequentissimi
convenistis, et cum legeretur, audistis. Reddamus
et tertium: non desit obsequium linguae nostrae
ei qui et linguas omnes indoctis donavit, et linguas
doctorum in omnibus gentibus subjugavit, et diversas
linguas gentium ad unitatem fidei congregavit. « Factus
est » enim « subito de coelo sonus, quasi ferretur
flatus vehemens: et visae sunt illis linguae divisae,
velut ignis, qui et insedit super unumquemque eorum;
et coeperunt linguis loqui, quemadmodum Spiritus
dabat eis pronuntiare » [(Act. II, 2-4)] . Flatus enim
ille non inflavit, sed vegetavit: ignis ille non cremavit,
sed excitavit. Impletum est in eis quod fuerat
tanto ante prophetatum, Non sunt loquelae, neque sermones,
quorum non audiantur voces eorum: ut deinde
ad praedicandum Evangelium distributi, quod sequitur,
facerent, In omnem terram exiit sonus eorum, et
in fines orbis terrae verba eorum [(Psal. XVIII, 4, 5)]
.
Quid enim aliud Spiritus sanctus praenuntiabat in linguis

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.