PL 38, col. 1252
Sermones de Sanctis (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
oderunt ista martyres, non amant talia facientes.
Sed multo plus oderunt, si colantur.
CAPUT IX.
9.
In diebus martyrum cogitandum
de ipsorum sequendis vestigiis. Martyres laudandi et
amandi, Deus martyrum colendus. Ideo, charissimi,
exsultate in diebus sanctorum martyrum: orate, ut
sequamini vestigia martyrum. Non enim homines
estis, et illi homines non fuerunt: non enim nati
estis, et illi aliunde nati sunt: non enim alterius generis
carnem portaverunt, quam vos portatis. Ex
Adam omnes sumus, in Christo omnes esse conamur.
Ipse Dominus noster, ipsum caput Ecclesiae, unigenitus
Filius Dei, Verbum Patris per quod facta sunt
omnia, non alterius generis carnem habuit quam nos.
Ideo voluit de virgine hominem suscipere, de una ex
genere humano carne nasci. Nam si aliunde faceret
sibi corpus, quis crederet quia carnem portabat,
quam portamus et nos? Sed tamen ille carnem in similitudinem
carnis peccati, nos carnem peccati.
Non enim ex virili semine, aut ex masculi et feminae
concupiscentia: sed quid? Nuntio Patris. Et tamen
cum sit mirabiliter natus, mortalis nasci dignatus est,
et mori pro nobis, et sanguine suo redimere nos, secundum
quod homo est. Videte quod dico, fratres:
et ipse Christus cum sit Deus, cum sit cum Patre
unus Deus, cum sit Verbum Patris, unigenitus, aequalis
Patri et coaeternus; tamen in quantum homo esse
dignatus est, maluit sacerdos dici, quam sibi exigere
sacerdotem; maluit sacrificium esse, quam poscere;
in quantum homo est. Nam in quantum Deus est, totum
quod Patri debetur, et unigenito Filio debetur.
Ideo, charissimi, veneramini martyres, laudate,
amate, praedicate, honorate: Deum martyrum colite.
Conversi ad Dominum, etc.
SERMO CCLXXIV. In Natali martyris Vincentii, I.
Vincentius ubique vicit. Christi sanguine redemptus
non perit. Patientia donum Dei. Victoria perfecta
de universis machinis inimicis. Magnum spectaculum
spectavimus oculis fidei, martyrem sanctum
Vincentium ubique vincentem. Vicit in verbis,
vicit in poenis; vicit in confessione, vicit in tribulatione;
vicit exustus ignibus, vicit submersus fluctibus:
postremo vicit tortus, vicit mortuus. Quando
caro ejus, in qua erat tropaeum Christi victoris, de
navicula mittebatur in mare, tacite dicebat: Dejicimur,
sed non perimus [(II Cor. IV, 9)]
. Quis istam patientiam
militi suo donavit, nisi qui pro illo prior
sanguinem fudit? Cui dicitur in Psalmo: Quoniam tu
es patientia mea, Domine; Domine, spes mea a juventute
mea [(Psal. LXX, 5)]
. Magnum certamen magnam
comparat gloriam; non humanam, nec temporalem,