PL 38, col. 1256
Sermones de Sanctis (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
jam tormenta defecerant, et adhuc membra durabant.
Tot convicta miraculis persistebat impietas, tot
vexata suppliciis non cedebat infirmitas: agnoscatur
ergo operata divinitas. Quando enim corruptibilis pulvis
contra tam immania tormenta duraret, nisi in eo
Dominus habitaret? In his enim omnibus ille agnoscendus,
ille glorificandus, ille laudandus est, qui et in
prima vocatione dedit fidem, et in suprema passione
virtutem. Vultis nosse quia utrumque donatum est?
Audite apostolum Paulum: Vobis, inquit, donatum est
pro Christo, non solum ut credatis in eum, verum etiam
ut patiamini pro eo [(Philipp. I, 29)]
. Acceperat haec
utraque levita Vincentius, acceperat et habebat. Si
enim non accepisset, quid haberet? Habebat in sermone
fiduciam, habebat in passione tolerantiam. Nemo
ergo de suo corde praesumat, quando profert sermonem;
nemo de suis viribus confidat, quando suffert
tentationem: quia et ut bona prudenter loquamur, ab
illo est nostra sapientia; et ut mala fortiter perferamus,
ab illo est nostra patientia. Recolite Dominum
Christum suos in Evangelio discipulos admonentem:
recolite martyrum Regem cohortes suas armis spiritualibus
instruentem, bella monstrantem, adjutoria
ministrantem, praemia pollicentem: qui cum dixisset
discipulis suis, In hoc mundo pressuram habebitis; mox
unde territi consolarentur, adjunxit dicens, Sed confidite,
ego vici mundum [(Joan. XVI, 33)]
. Quid ergo miramur,
charissimi, si in illo Vincentius vicit, a quo
victus est mundus? In hoc, inquit, mundo pressuram
habebitis: ut si premit, non opprimat; si oppugnat,
non expugnet.
CAPUT II.
2.
Duplex mundi acies contra milites
Christi, blanditiae et terrores. Duplicem mundus aciem
producit contra milites Christi. Advertite, fratres.
Duplicem, dixi, aciem producit mundus contra milites
Christi. Blanditur enim, ut decipiat; terret, ut
frangat. Non nos teneat voluptas propria, non nos
terreat crudelitas aliena; et victus est mundus. Ad
utrosque aditus occurrit Christus, et non vincitur
christianus. Si consideretur in ista passione humana
patientia, incipit esse incredibilis; si agnoscatur divina
potentia, desinit esse mirabilis. Tanta grassabatur
crudelitas in Martyris corpore, et tanta tranquillitas
proferebatur in voce, tantaque poenarum asperitas
saeviebat in membris, et tanta securitas sonabat
in verbis; ut miro quando putaremus Vincentio patiente,
alium non loquentem torqueri. Et vere, fratres,
ita erat: prorsus ita erat; alius loquebatur.
Promisit enim et hoc testibus suis Christus in Evangelio,
quos ad hujusmodi certamina praeparabat. Sic
enim ait: Nolite praemeditari quomodo aut quid loquamini.
Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus
Patris vestri qui loquitur in vobis [(Matth. X, 19 et 20)]
.
Caro ergo patiebatur, et Spiritus loquebatur. Et loquente
Spiritu, non solum convincebatur impietas,
sed etiam confortabatur infirmitas.
CAPUT III.
3.
Vincentius tormentis suis non
tantum vastatus, quantum Dacianus. Clariorem nobis
Martyrem tot tormenta faciebant. Multiplici enim