PL 38, col. 1257
Sermones de Sanctis (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
vulnerum varietate confossus, non deserebat pugnam,
sed acrius iterabat. Putares quod eum duraret flamma,
non ureret; et tanquam figuli fornax lutum molle
suscipiens, duram redderet testam. Poterat Martyr
noster dicere Daciano: Jam non urit ignis tuus carnem
meam, quia exaruit velut testa virtus mea [(Psal.
XXI, 16)]
. Et quoniam veraciter scriptum est, Vasa
figuli probat fornax, et homines justos tentatio tribulationis [(Eccli. XXVII, 6)]
;
probatus est atque decoctus
illo igne Vincentius: arsit vero et crepuit Dacianus.
Si enim non ardebat, unde clamabat? Quid enim erant
verba irascentis, nisi fumus ardentis? Ergo Martyri
nostro refrigerium in corde habenti, flammas extrinsecus
admovebat: sed ipse facibus furoris accensus,
tanquam clibanus intus ardebat, et habitatorem suum
diabolum concremabat. Per furiosas enim Daciani
voces, per truces oculos et minaces vultus et totius
corporis motus ille habitator ejus interior monstrabatur;
et per haec signa visibilia, tanquam per sui
vasculi, quod impleverat, crepantis rimulas videbatur.
Non tantum Martyrem cruciabant tormenta,
quantum illum vastabat insania.
CAPUT IV.
4.
Vincentii gloria post passionem,
etiam in hoc mundo. Sed jam, fratres, illa omnia
transierunt, et ira Daciani, et poena Vincentii. Nunc
autem poena Daciano, corona vero manet Vincentio.
Denique his praemissis futurae videlicet retributionis
finibus, etiam in hoc mundo martyrum gloriam demonstremus.
Quae hodie regio, quaeve provincia ulla,
quo usque vel Romanum imperium, vel christianum
nomen extenditur, natalem non gaudet celebrare
Vincentii? Quis autem hodie Daciani vel nomen audisset,
nisi Vincentii passionem legisset? Quod vero
tanta cura servavit Dominus Martyris corpus, quid
aliud demonstravit, nisi se gubernasse viventem,
quem non reliquit exanimem? Vicit ergo Dacianum
vivens Vincentius, vicit et mortuus. Vivens tormenta
calcavit, mortuus maria transnatavit. Sed ipse inter
undas gubernavit cadaver exstinctum, qui inter ungulas
animum donavit invictum. Non flexit flamma
tortoris cor ejus, non mersit aqua maris corpus ejus.
Sed in his et hujusmodi omnibus nihil est aliud, nisi pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus [(Psal. CXV, 15)]
.
SERMO CCLXXVII. In festo martyris Vincentii, IV. In quo disputatur de corpore spirituali post resurrectionem, et utrum ejusmodi corporis oculis videri Deus possit. Habitus in basilica Restituta.
CAPUT PRIMUM.
1.
Vincentii cadaver invictum.
Reliquiae sanctorum ad fidelium consolationem.
Corpora sanctorum data Ecclesiis ad memorias orationum,
non ad glorias martyrum. Oculis fidei certantem
exspectavimus Martyrem, et amavimus totum invisibiliter