PL 38, col. 1258

Sermones de Sanctis (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

pulchrum. Qualis enim decoris habebat
spiritum, cujus fuit et cadaver invictum? Dominum
confessus est vivus: inimicum superavit et mortuus.
Quid putamus, fratres, quod istum honorem providentia
et consilium omnipotentis Creatoris cum etiam
defuncto corpori detulit, Martyri aliquid praestitit?
Quid enim? si non sepeliretur, ignorabat ille unde
suscitaretur? Illi et in victoria corona, et in resurrectione
servata est vita aeterna. Sed de corpore ejus,
Ecclesiae praestita est consolationis memoria. Sic plerumque
Deus de servis suis praestat servis suis quadam
dignatione, donans quod magis prosit ei cui
datur, quam ei de quo datur. Sic Eliam sanctum
Deus per avem pascebat: non autem misericordia
Dei et omnipotentia defecerat, ut semper sic pasceret.
Mittitur tamen pascendus ad viduam [(III Reg.
XVII, 9)] : non quia non erat quomodo Dei servus aleretur,
sed ut fidelis vidua benedictionem mereretur.
Praestitit ergo sanctorum corpora Ecclesiis suis ad
memorias orationum, non ad glorias martyrum. Illi
enim habent integram gloriam suam apud Creatorem
suum. Nec ipsi corpori aliquid timent, quoniam non
est quod timeant. Magis si parcant corpori, nocent et
corpori. Si autem per fidem non parcant corpori,
praestant et corpori.
CAPUT II.
2.
Martyr corpori non parcenao, ipsi
consulit. Judicium, pro poena aeterna. Ecce hoc attendite,
et fidem vestram interrogate. Sanctus Vincentius
si formidine tormentorum negaret Christum, videretur
corpori pepercisse: quadam autem conditione
mortali, corpore solveretur. Quid ageret in resurrectione,
cum in aeternum ignem praecipitaretur?
Negans Christum, negatur a Christo. Qui negaverit
me, inquit, coram hominibus, negabo eum coram Patre
meo qui est in coelis [(Luc. XII, 9)]
. Ecce negaret, quiescerent
illi tortores, et vulnerato animo sanum esset
corpus; imo occiso animo, viveret corpus: quid
prodesset in aeternum mortuo brevis corporis vita?
Veniret dies, quam commemorat Dominus, quando
omnes qui in monumentis sunt, audient vocem ejus, et
procedent: sed cum magna differentia. Omnes procedent,
sed non omnes ad eamdem rem procedent.
Omnes surrecturi, sed non omnes immutandi. Qui
enim bene fecerunt, inquit, in resurrectionem vitae;
qui autem male, in resurrectionem judicii [(Joan. V, 28,
29)]
. Cum dicit, Omnes qui in monumentis sunt, procul
dubio manifestat corporum resurrectionem. Judicium
autem cum audis, ne tibi tanquam de temporali judicio
blandiaris; ponitur judicium pro poena aeterna.
Secundum hoc dictum est, Qui autem non credit, jam
judicatus est [(Id. III, 18)]
. Haec ergo differentia separatura
est justos ab injustis, fideles ab infidelibus,
confessores a negatoribus, amatores vitae periturae ab
amatoribus vitae aeternae; separatura est illa discretio. Et ibunt justi in vitam aeternam, impii vero in ignem
aeternum
[(Matth. XXV, 46)]
. Ibi cum corpore torquebuntur,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.