PL 38, col. 1259

Sermones de Sanctis (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

qui corpori pepercerunt. Timendo enim tormenta
corporis, corpori pepercerunt; et parcendo
corpori, Christum negaverunt; et negando Christum,
poenas aeternas etiam corpori distulerunt. Si distulerunt,
numquid abstulerunt?
CAPUT III.
3.
Corpus non contempserunt martyres,
sed ei bene consuluerunt. Ergo prudenter martyres
Christi non sua corpora contempserunt. Perversa
est ista, et mundana philosophia, eorum qui non
credunt corporum resurrectionem. Videntur enim
sibi quasi magni corporis contemptores, quia ipsa
corpora quasi pro carceribus se habere arbitrantur,
quo detrusas putant animas, quod alibi ante peccaverunt.
Deus autem noster et corpus fecit et spiritum;
et utriusque creator est, et utriusque recreator;
utriusque institutor, utriusque etiam restitutor.
Non ergo carnem tanquam inimicam, vel contempserunt,
vel persecuti sunt martyres. Nemo enim unquam
carnem suam odio habuit [(Ephes. V, 29)]
. Magis ei consuluerunt,
quando eam negligere videbantur: quando
in ea fideliter persistentes, temporalia tormenta tolerabant,
aeternam etiam ipsi carni gloriam comparabant.
CAPUT IV.
4.
Corporis gloria post resurrectionem.
Sanitas corporis, concordia eorum quibus constat.
Quae sit autem futura in resurrectione gloria carnis
hujus, quis explicet verbis? Nemo adhuc nostrum habendo
expertus est. Nunc carnem onerosam portamus;
quia indigam, quia infirmam, quia mortalem,
quia corruptibilem. Corpus enim quod corrumpitur,
aggravat animam [(Sap. IX, 15)]
. Sed noli hoc in resurrectione
metuere. Oportet ut corruptibile hoc induat in
corruptionem, et mortale hoc induat immortalitatem [(I Cor. XV, 53)]
.
Quod nunc est onus, erit honor:
quod nunc sarcina, tunc levamen. Non enim habebit
pondus, ut corpus habere te sentias. Videte, charissimi:
quando sanum est corpus nostrum, etiam
hoc fragile atque mortale, quando suarum partium
temperamento moderatum est, quando in eo nihil
ejus adversus aliud rixatur; non calor superat et urget
algorem, non copia frigoris fervor exstinguitur,
et dum luctatur affligit; non humorem siccitas sorbet,
non inundat humor et premit; sed omnia quibus
constat concordi inter se junctura librata sunt,
quae sanitas dicitur. Est autem, ut breviter dicam,
sanitas corporis, eorum concordia quibus constat.
Haec ergo sanitas, id est membrorum humorumque
concordia in re corruptibili, in re egena et infirma,
in re quae adhuc esurire et sitire potest, stando
lassari, sedendo refici, rursus sedendo lassari,
esuriendo deficere, vescendo refici; non
succurrere defectionibus praeteritis nisi aliis inchoatis:
quidquid enim aliud ad refectionem ceperis
lassus, initium est alterius lassitudinis; quia in re,
quam sumpsisti ut succurreres, si perseveres, et inde
fatigaberis: in hoc ergo infirmo et corruptibili corpore,
quid est ipsa sanitas qualiscumque? Neque
enim haec, quae in carne mortali et corruptibili dicitur

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.