PL 38, col. 1260

Sermones de Sanctis (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

sanitas, ullo modo Angelorum sanitati comparanda
est, quorum nobis aequalitas in resurrectione
promittitur [(Luc. XX, 36)] .
CAPUT V.
Haec tamen sanitas, ut dixi, qualiscumque
quid habet delectationis, quam exoptabile
bonum est omnibus? Quantam rem habet pauper,
eum hanc solam habet; quantam non habet dives,
eum hanc solam non habet? Quid se jactat copiosum?
Febris lectum non formidat argenteum: non timet
pompam divitis, non timet jacula bellatoris.
5.
Sanitas est nihil sentire, scilicet molestum et onerosum.
Quid ergo sanitas haec ipsa, quam recte martyres
contempserunt, quia in ipsa carne aliam speraverunt?
Tamen quia illam nondum experti sumus, ex
ista quam novimus, illam utcumque conjiciamus.
Quid est sanitas? Si dicas mihi, Quid est videre?
quantum ad corpus attinet, respondebo tibi fortasse,
formas coloresque sentire. Si dicas mihi, Quid est
audire? respondebo, sonos sentire. Si dicas, Quid
est olfacere? respondebo, odores sentire. Quid est
tangere? Dura vel mollia, calida vel frigida, aspera
et lenia, gravia vel levia sentire. Quid est sanitas?
Nihil sentire. Sed et haec ipsa in nobis modo aliorum
comparatione vilescunt. Acute vides: acutius
te forsitan aquila. Acute audis: sunt bestiolae quae
audiunt acutius. Acute olfacis: canem sagacem non
vincis. Acute sapores gustando dijudicas: sunt animalia
quae inexpertas herbas discernunt, et quod est
noxium non attingunt. Nam tu quamlibet acute discernas
cibum, imprudens irruis in venenum. Acute
sentis tangendo: quam multae aves aestatem futuram
praesentiunt, et loca demutant; hiemem imminere
praesentiunt, ad loca calidiora demigrant? quod tu
cum venerit sentis, antequam veniat illae praesentiunt.
Et hoc ipsum quod in sanitate laudavi, nihil
sentit lapis, nihil arbor, nihil cadaver.
CAPUT VI.
6.
Dacianus saeviens in corpus
mortuum. Vivere in corpore, et nihil ex ejus onere
sentire, est sanum esse. Onus corporis in hac vita semper
manet. Nam praeses ille Dacianus in corde nihil
sentiebat, quando in nihil sentiens cadaver saeviebat?
Quid enim jam faciebat nihil sentienti, qui
potuit et a sentiente superari? Fecit tamen quidquid
potuit, fecit iratus. Sed qui jam nihil in palam patiebatur,
in occulto coronabatur. Tenebat enim sententiam
Domini sui: qui cum vellet nos securos facere
de his qui corpus occidunt, Nolite, inquit, timere
eos qui corpus occidunt, et postea non habent quid
faciant [(Matth. X, 28; Luc. XII, 4)]
. Quomodo postea
non habent quid faciant, quando insanus ille de
Vincentii corpore tanta fecit? Sed Vincentio quid fecit,
qui etiam sentienti nihil fecit? Ergo non sic non
sentire, ut non sentit lapis, ut non sentit arbor, ut
non sentit cadaver; sed vivere in corpore, et nihil
ex ejus onere sentire, hoc est sanum esse. Et tamen
quantumlibet sit homo in hac vita sanus, sentit etiam

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.