PL 38, col. 1261

Sermones de Sanctis (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

sani corporis pondus. Aggravat animam etiam sanum
corpus quod corrumpitur, id est, corruptibile. Aggravat
animam, id est, non obtemperat animae ad nutum
omnis voluntatis. Obtemperat in multis: movet
manus ad operandum, pedes ad ambulandum, linguam
ad loquendum, oculos ad videndum, ad sentiendas
voces intendit auditum: in his omnibus corpus
obsequitur. Mutandi loci cupiditas sentit onus,
sentit pondus: non tanta facilitate movetur corpus ad
perveniendum, quo desiderat. Desiderat aliquis amicum
videre in corpore constitutus, in corpore constitutum;
illum novit esse in loginquo, multae mansiones
interjacent: animo jam praecessit, corpore
quando pervenit, tunc sentit quale onus portet. Non
potuit ad celeritatem praesumptam obedire voluntati
pondus carnis: non potuit ea celeritate rapi, qua voluit,
qua eam portat animus. Tardum et onerosum est.
CAPUT VII.
7.
Quaerendum aliquid in hoc corpore
unde intelligatur velocitas corporis futuri spiritualis.
Putamusne, habet aliquid ipsum corpus, unde
probetur velocitas corporis? Pedes dicemus? Quid
tardius? Ipsi sunt qui perveniunt, et desideria vix
sequuntur, et molimenta moliendo perveniunt. Sed
fac quemquam ita velocem, ut sunt quaedam animalia,
quibus nec comparanda est velocitas nostra; fac
quemquam ita velocem, ut sunt aves: non eo ictu
pervenit, quo voluerit. Diu volant aves migrando, et
aliquando fessae insidunt arboribus navium. Ergo si
etiam sicut aves volare possemus, prae desiderio perveniendi
tardi essemus. Cum vero fuerit corpus spirituale,
de quo dictum est, Seminatur corpus animale,
surget corpus spirituale [(I Cor. XV, 44)]
; quanta ibi facilitas,
quanta celeritas, quanta obedientia volentis?
In nullo pondus, in nullo egestas, in nullo lassitudo,
in nullo ex alia parte renitentia et reluctatio.
CAPUT VIII.
8.
De corpore spirituali ex occasione
dicendum. Quale illud corpus erat, quod Dominus per
claustra trajecit? Intendite, obsecro, si possim adjuvante
Domino qualibuscumque verbis exspectationi
vestrae aut satisfacere, aut non multum deesse. Nata
nobis occasio est de corpore spirituali aliquid disputandi
ex passione Martyris, a quo sic vidimus et mirati
sumus corpus inter tormenta contemni. Diximus
enim quia non parcendo corpori, eidem etiam corpori
consulebat: ne forte fugiendo temporales poenas,
et Christum negando, idem ipsum corpus poenis sempiternis
et atrocissimis suppliciis destinaret. Hinc
ergo hortari vos cupiens, et me ipsum ad praesentia
contemnenda, futura speranda: Etenim in hoc habitaculo
ingemiscimus gravati, et tamen mori nolumus,
et exui pondere formidamus; nolumus enim spoliari,
sed supervestiri, ut absorbeatur mortale a vita [(II Cor.
V, 4)]
: hac ergo occasione de spirituali corpore suscepi
aliquid loqui vobis, et primitus commendandam
putavi hanc ipsam hujus fragilis et corruptibilis
corporis sanitatem, ut ex ipsa magnum aliquid inveniamus.
Invenimus in ipsa sanitate nihil sentire. Etenim
multa habemus intus in visceribus nostris; quis
ea nostrum sciret nisi in corporibus laniatis videret?

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.