PL 38, col. 1262
Sermones de Sanctis (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
Viscera nostra, interiora nostra, quae dicuntur intestina,
unde novimus? Et tunc est bonum, quando
illa non sentimus. Quando enim illa non sentimus, tunc
sani sumus. Dicis alicui, Observa stomachum. Respondet
tibi, Quid est stomachus? Felix ignorantia: nescit
ubi habeat, quod semper sanum habet. Si sanum non
haberet, sentiret: si sentiret, non bono suo sciret.
CAPUT IX.
9.
Celeritas corporum coelestium. Angelorum
corpora. Sed quamvis laudata corporis sanitate
venimus ad celeritatem motus, et invenimus
nos plumbeos quodam modo. Quanta est celeritas coelestium
corporum? Vis nosse quanta sit? Intueris
solem, et tibi videtur quasi non moveatur, et tamen
movetur. Forte dicis: Movetur, sed tardius. Vis nosse
quanta celeritate moveatur? Vis ratione colligere,
quod non sentis aspectu? Si recta via ab oriente usque
in occidentem in hac terra veredis quisque curreret,
per quot dies perveniret? Qualibet equorum
velocitate ferretur, quot mansiones ageret? Spatium
itineris ab initio orientis usque ad finem occidentis
sol, qui tibi videtur stare, uno die conficit, et una
nocte ad ortum redit. Nolo dicere, quia obscurum
est, et ad persuadendum difficile, vel fortassis incertum,
quam sint spatia coelestia multo quam terrestria
latiora. Cum ergo videamus tantam celeritatem
coelestium corporum, quae nobis videntur cum attenduntur
non moveri; cui celeritati comparare possumus
corpus angelicum? Adfuerunt etiam, et quando
voluerunt se conspiciendos tangendosque praebuerunt.
Lavit Angelis pedes Abraham [(Gen. XVIII, 4)] .
Non solum lavit illa corpora, verum etiam contrectavit.
Apparuerunt, ut voluerunt, quando voluerunt,
quibus voluerunt. Nihil difficultatis, nihil omnino
tarditatis sentiunt. Sed non eos videmus currentes,
non eos videmus de loco in locum migrantes, ut
nossemus ab oculis hominum discedentes: quando
voluerunt, pervenerunt. Non est ergo unde etiam de
istis evidentissimum celeritatis hujus praebeamus
exemplum. Omittamus incognita, et de inexpertis nihil
temere praesumere audeamus.
CAPUT X.
10.
Radii oculi celeritas. In hoc ipso
corpore, quod gestamus, invenio aliquid, cujus ineffabilem
mirer celeritatem. Quid est hoc? Radius oculi
nostri, quo tangimus quidquid cernimus. Quod enim
vides, oculi tui radio contingis. Si velis videre longius,
et interponatur aliquod corpus, irruit radius in
corpus objectum, et transire non permittitur ad id
quod videre desideras; et dicis impedienti, Exi, obstas
mihi. Columnam vis videre, homo in medio stat,
impedit aciem tuam. Radius tuus emissus est, sed
pervenit usque ad hominem, usque ad columnam
pervenire non sinitur: incurrit in aliud aliquid, non
permittitur. Ecce qui tibi obstabat, discessit e medio,
pervenit acies quo volebat. Modo discute, et si potes,
inveni atque responde, utrum acies ista, radius iste
oculi tui citius pervenit ad proximum, tardius ad longinquum.
Vidisti hominem in proximo constitutum,
tanta mora illum vidisti, tanta mora ad eum radium
oculi tui tetendisti, tanta mora ad eum oculi tui radio