PL 38, col. 1274

Sermones de Sanctis (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

faciem tuam a peccatis meis, et omnes iniquitates meas
dele. Sed quo merito? Ait in ipso psalmo: Quoniam
iniquitatem meam ego agnosco, et peccatum meum ante
me est semper [(Psal. L, 11, 5)]
. Si ergo tu agnoscis,
ille ignoscit. Sunt autem peccata levia et minuta, quae
devitari omnino non possunt, quae quidem videntur
minora, sed multitudine premunt. Nam et acervus
frumenti minutissimis granis colligitur, et tamen onerantur
inde naves: et si amplius onerentur, demerguntur.
Unum fulmen dejicit aliquem, et occidit: sed
et si pluvia sit nimia, minutissimis guttis tamen multos
interficit. Illud uno ictu perimit, illa ex multitudine
exstinguit. Magnae bestiae uno morsu occidunt hominem:
minutae autem cum fuerint multae congregatae,
plerumque interimunt, et talem perniciem inferunt,
ut poenis hujusmodi gens superba Pharaonis judicari
meruerit. Si ergo, quamvis minuta sint ista peccata,
tamen quia tam multa sunt, ut congregata acervum
faciant, quo te premant; bonus est Deus, qui etiam
ipsa dimittit, sine quibus non potest ista vita duci.
Quomodo autem dimittit, si tu non dimittas quae in te
committuntur?
CAPUT XIII.
13.
Sentinare, debita debitoribus
nostris dimittendo. Sententia ista sic est in corde hominis,
quomodo cadus, unde sentinatur navis in pelago.
Non potest enim nisi aquam admittere per rimas
compaginis suae. Paulatim tamen adhibendo tenuem
liquorem, facit multam collectionem, ita ut si non exhauriatur,
navem opprimat. Sic et in ista vita habemus
quasdam mortalitatis fragilitatisque nostrae rimulas,
per quas intrat peccatum de fluctibus hujus
saeculi. Arripiamus, tanquam sitellam, istam sententiam,
ut sentinemus, ne demergamur. Dimittamus
debita debitoribus nostris, ut dimittat nobis Deus debita
nostra. Per hanc sententiam (si fiat, ut vere dicatur)
exhauris quidquid influxerat. Sed cautus esto:
adhuc enim in mari es. Nam cum hoc semel feceris,
non sufficit, nisi perveneris trajecto isto mari ad illam
patriae soliditatem et firmitatem, ubi nullis fluctibus
quatiaris, nec dimittas quod in te non admittitur, nec
tibi dimitti velis quod non admittis.
CAPUT XIV.
14.
Odium cito deponendum, ne
corrumpat cor. Satis me hoc commendasse arbitror
Charitati vestrae, et commendo propter fluctus istos,
in quibus periclitamur, remedium salutare teneamus.
Et videte etiam quantum peccet, qui nocere studet
innocenti; cum ille jam non sit ferendus, qui non
dimittit quod ei quisque nocuerit. Attendant ergo fratres
nostri, et videant adversus quos habebant aliquas
amaritudines odiorum. Si non illas dimiserunt, vel
per istos dies videant quid faciant ista de cordibus
eorum. Aut certe si se tutos putant, mittant acetum
in vasa, in quibus bonum vinum servare consueverunt.
Non mittunt, et cauti sunt, ne testa vitietur:
et odium mittunt in cor suum, non timentes ne quid
ibi corruptionis operetur? Servate ergo, fratres, ut

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.