PL 38, col. 1298
Sermones de Sanctis (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
De Petro quid dicimus? Praedicavit Christum, missus
est, evangelizavit adhuc ante Domini passionem. Novimus
enim missos Apostolos, ut Evangelium praedicarent:
missus est, et praedicavit. Quantum vicerat
illos Judaeos, qui timebant publice confiteri? Sed tamen
adhuc non erat similis Protasio et Gervasio. Jam
apostolus erat, primus erat, Domino cohaerebat. Dictum
illi erat, Tu es Petrus [(Matth. XVI, 18)]
: sed nondum
erat Protasius aut Gervasius, nondum erat Stephanus,
nondum erat Nemesianus puer; nondum
hoc erat Petrus; nondum erat quod mulieres quaedam,
quod puellae, quod Crispina, quod Agnes; nondum
erat Petrus, quod istarum muliebris infirmitas.
CAPUT III.
Laudo Petrum: sed prius erubesco
pro Petro. Quam prompta anima! sed nesciens se metiri.
Nam utique si prompta non esset, non diceret
Salvatori, Moriar pro te. Etsi oportuerit me mori tecum,
non te negabo [(Id. XXVI, 35)]
. Sed medicus qui noverat
venam cordis inspicere, praenuntiavit accessionis
periculum. Tu, inquit, pro me animam tuam ponis?
Agnosce ordinem. Ego prior pono. Tu pro me animam
tuam ponis? Amen dico tibi, priusquam gallus cantet,
ter me negabis [(Joan. XIII, 37, 38)]
. Praenuntiavit medicus
quod nesciebat aegrotus. Invenit se ergo aegrotus
falsum praesumpsisse, quando interrogatus est, Tu de illis es
[(Matth. XXVI, 69)]
? Quae interrogavit ancilla,
febris fuit. Ecce febris accessit, ecce haeret:
quid dicam? Ecce periclitatur, ecce moritur Petrus.
Quid est enim aliud mori, quam vitam negare? Negavit
Christum, negavit vitam, mortuus est. Sed ille qui
resuscitat mortuos, respexit eum Dominus, et flevit
amare [(Luc. XXII, 61, 62)]
. Negando periit, flendo resurrexit.
Et mortuus est prior pro illo Dominus, sicut
oportebat: et mortuus est postea pro Domino Petrus,
sicut ordo ipse postulabat: et secuti sunt martyres.
Strata est via prius spinosa, et pedibus Apostolorum
contrita, facta lenior secuturis.
CAPUT IV.
3.
Martyres Christum plus asserunt
mortui, quam vivi. Mors eorum pretiosa. Quasi semine
sanguinis impleta est martyribus terra, et de illo semine
seges surrexit Ecclesiae. Plus asseruerunt Christum
mortui, quam vivi. Hodie asserunt, hodie praedicant:
tacet lingua, sonant facta. Tenebantur, ligabantur,
includebantur, producebantur, torquebantur,
urebantur, lapidabantur, percutiebantur, bestiis subrigebantur.
In omnibus suis mortibus quasi viles irridebantur:
sed pretiosa in conspectu Domini mors
sanctorum ejus [(Psal. CXV, 15)]
. Tunc in conspectu
Domini tantum pretiosa, modo et in conspectu nostro.
Tunc enim quando opprobrium erat esse christianum,
vilis erat mors sanctorum in conspectu hominum:
detestabantur, exsecrationi habebantur;
pro maledicto objiciebantur, Sic moriaris, sic crucifigaris,