PL 38, col. 1378

Sermones de Sanctis (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

patribus tuis, sed in malo fratribus tuis, vide
quid de talibus dicat apostolus Paulus. Usque nunc
quamdiu legitur Moyses, velamen super corda eorum positum
est. Idipsum autem velamen in lectione veteris Testamenti
manet, quod non revelatur, quoniam in Christo
evacuatur. Cum transieris, inquit, ad Christum, auferetur
velamen [(II Cor. III, 14, etc.)]
. Velamen, inquit, in lectione veteris Testamenti manet, quod non
revelatur, quoniam in Christo evacuatur:
non lectio veteris
Testamenti, sed velamen quod ibi positum est.
Lectio denique veteris Testamenti non evacuatur, sed
impletur ab illo qui dixit, Non veni solvere legem, sed
adimplere [(Matth. V, 17)]
Velamen ergo evacuatur, ut
quod obscurum erat intelligatur. Hoc utique clausum
erat, quia nondum clavis crucis accesserat.
CAPUT IV.
4.
Passione Christi impletae prophetiae
et omnia crucis in mysterio revelata. Intuere denique
Domini passionem, pone tibi ante oculos in ligno pendentem,
et tanquam leonem, cum voluit, recumbentem,
atque ut occideret mortem, non necessitate, sed
potestate morientem. Idipsum attende: vide quemadmodum
in cruce dixit, Sitio. Et cum Judaei nescientes
quid per eos ageretur, quid de nescientium manibus
impleretur, spongiam cum aceto ligarent cum arundine,
et ei sorbendam darent; ille hausto aceto respondit, Perfectum est. Et inclinato capite tradidit spiritum
[(Joan.
XIX, 28-30)]
. Quis ita proficiscitur, ut ille defunctus
est? Quanta veritate, quanta potestate, quam ille qui
dixerat, Potestatem habeo ponendi animam meam, et
potestatem iterum sumendi eam. Nemo eam tollit a me;
sed ipse eam pono a me, et iterum sumo eam [(Id. X,
17, 18)]
. Agnoscit regnum viventis, qui digne cogitaverit
potestatem morientis. Hoc autem dixerat per
prophetam ipsis Judaeis, Ego dormivi [(Psal. III, 6)]
.
Tanquam diceret: Quid vos de mea morte jactatis?
quid, quasi me viceritis, inaniter gloriamini? Ego
dormivi. Ego dormivi, quia volui; non quia saevistis.
Ego implevi quod volui: vos in scelere remansistis.
Accepto ergo aceto et hausto, dixit, Perfectum est.
Quid perfectum est? Quod de me scriptum est. Quid
de illo scriptum est? Dederunt in escam meam fel, et
in siti mea potaverunt me aceto [(Psal. LXVIII, 22)]
. Circumspiciens
ergo cuncta quae gesta fuerant in passione
ejus; jam illi ante crucem caput agitaverant,
jam fel dederant, jam ossa pendentis et extenti numeraverant,
jam vestimenta divisa erant, jam super
tunicam indivisibilem sortem miserant: circumspectis
et quodam modo computatis omnibus quae de ipsius
passione Prophetae praedixerant, restabat nescio quid,
quod minus erat: Et in siti mea potaverunt me aceto.
Ut hoc quod modicum remanserat adderetur, dixit, Sitio.
Accepto quod minus erat, respondit, Perfectum
est. Quo dicto, inclinato capite tradidit spiritum. Tunc
terrae fundamenta concussa sunt, tunc disruptis petris
inferorum secreta patuerunt, tunc sepulcra mortuos
reddiderunt; et ut dicam propter quod totum
diximus, quia jam tempus erat ut in mysterio crucis
omnia quae in veteri Testamento velabantur, revelarentur,
velum templi conscissum est.
CAPUT V.
5.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.