PL 38, col. 1379

Sermones de Sanctis (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

Christum alii martyres in Evangelio
revelatum, Machabaei in Lege velatum confessi sunt.
Coepit ergo ex illo Christus post resurrectionem apertissime
praedicari. Coeperunt in eo quae praedicta erant
prophetica manifestissime impleri; coeperunt eum
martyres constantissime confiteri. Ipsum martyres in
manifesto confessi sunt, quem tunc Machabaei in occulto
confessi sunt: mortui sunt isti pro Christo in
Evangelio revelato; mortui sunt illi pro Christi nomine
in lege velato. Christus habet utrosque, Christus
pugnantes adjuvit utrosque, Christus coronavit
utrosque. Christus habet in ministerio suo utrosque,
tanquam quidam potentissimus incedens cum agmine
obsequentium, aliis praecedentibus, aliis sequentibus.
Ipsum ergo potius intuere in carnis vehiculo praesidentem:
et qui praecedunt, illi obsequuntur; et
qui sequuntur, illi devoti sunt. Nam ut noveris, aperteque
noveris quia pro lege Moysi morientes, pro
Christo sunt mortui; audi ipsum Christum, o Judaee,
audi; et aperiatur tandem cor tuum, velum tollatur
ab oculis tuis. Si crederetis Moysi, crederetis et
mihi. Hoc audi, hoc accipe, si potes. Si a me velamen
ablatum est, vide. Si crederetis, inquit, Moysi, crederetis
et mihi: de me enim ille scripsit [(Joan. V, 46)]
. Si
de Christo Moyses scripsit; qui pro lege Moysi veraciter
mortuus est, pro Christo animam posuit. De me,
inquit, ille scripsit. Cui servierunt linguae confitentium,
ei servivit calamus vera scribentium. Vos calamum
Moysi quomodo intelligere poteritis, qui in
calamo acetum ligastis? Utinam aliquando vinum
ejus bibatis, cui adhuc blasphemando acetum propinatis.
CAPUT VI.
6.
Machabaeis merito instituta solemnitas.
Basilica in eorum memoriam erecta Antiochiae.
Filios diligere matres discant a Machabaeorum matre.
Machabaei ergo martyres Christi sunt. Ideo non incongrue,
neque importune, imo convenientissime dies
eorum et solemnitas eorum a Christianis potius celebratur.
Quid tale Judaei celebrare noverunt? Sanctorum
Machabaeorum basilica esse in Antiochia praedicatur:
in illa scilicet civitate, quae regis ipsius
persecutoris nomine vocatur. Antiochum quippe regem
persecutorem impium pertulerunt, et memoria
martyrii eorum in Antiochia celebratur; ut simul sonet
et nomen persecutoris, et memoria coronatoris. Haec
basilica a Christianis tenetur, a Christianis aedificata
est. Eorum ergo memoriam celebrandam nos habemus,
nos tenemus: apud nos passiones eorum millia
per orbem terrarum sanctorum martyrum imitata sunt.
Nemo ergo dubitet, fratres mei, imitari Machabaeos;
ne cum imitatur Machabaeos, putet se non imitari
christianos. Prorsus imitationis affectus ferveat in
cordibus nostris. Discant viri mori pro veritate. Discant
feminae, de matris illius tanta patientia, ineffabili
virtute; quae noverat servare filios suos. Habere
noverat, quae perdere non timebat. Isti in se singuli
sentiendo, illa videndo in omnibus passa est. Facta
mater septem Martyrum, septies martyr: a filiis non
separata spectando, et filiis addita moriendo. Videbat

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.