PL 38, col. 1390

Sermones de Sanctis (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

potestate laudem meretur. Quid ergo, ait aliquis, sanctus
Laurentius malum fecerat, ut a potestate occideretur?
Quomodo in illo impletum est, Bonum fac,
et habebis laudem ex illa, quando propter bonum
tantos cruciatus meruit ex illa? Si non haberet laudem
ex illa, hodie non honoraretur, non a nobis
praedicaretur, non tanto praeconio laudaretur. Habet
ergo laudem ex illa, etiam nolente illa. Non enim
ait Apostolus, Bonum fac, et laudabit te potestas
ipsa. Bonum enim fecerunt Apostoli omnes et martyres;
et non eos laudaverunt, sed interfecerunt potius
potestates. Ergo si diceret, Bonum fac, et laudabit
te potestas, deciperet te. Modo autem temperavit
verba, circumspexit, appendit, moderatus est, circumcidit.
Discite quod audistis: Bonum fac, et habebis
laudem ex illa; etiam ipsa laudante, si bona est.
Si autem iniqua est, mortuus pro fide, pro justitia,
pro veritate, habebis laudem ex illa; etiam saeviente
illa. Ex illa enim habebis, non ipsa laudante,
sed ipsa tibi laudis occasionem praebente. Ergo bonum
fac, et habebis, et securus eris.
CAPUT XIV.
13.
Malos interficere non cuilibet
licet. Sed malus ille tanta fecit, tantos oppressit,
tantos ad mendicitatem egestatemque perduxit. Habet
judices suos, habet potestates suas. Ordinata est
respublica. Quae enim sunt, a Deo ordinatae sunt [(Rom.
XIII, 1-4)]
. Tu quare saevis? Quam potestatem accepisti,
nisi quia non sunt ista publica supplicia, sed
aperta latrocinia? Quid enim? Considerate in ipsis
ordinibus potestatum, destinatum supplicio et damnatum,
cui gladius imminet, non licere feriri, nisi ab
illo qui ad hoc militat. Militat quaestionarius: ab illo
percutitur damnatus. Si damnatum, jam supplicio
destinatum, percutiat exceptor, nonne et damnatum
occidit, et tanquam homicida damnatur? Certe quem
occidit, jam damnatus est, jam supplicio destinatus:
sed inordinate ferire, homicidium est. Si homicidium
est, inordinate ferire damnatum; quid
est, rogo vos, velle ferire inauditum, velle ferire
non judicatum, velle ferire nulla accepta
potestate hominem malum? Non enim malos defendimus,
aut dicimus malos non esse malos. Reddent
inde rationem qui judicant. Quare de morte
aliena tu vis reddere difficultatem rationis, qui
non portas sarcinam potestatis? Liberavit te Deus,
ut non sis judex: quid tibi usurpas alienum? De te
redde rationem.
CAPUT XV.
14.
Sententia Domini in homines
immisericordes. O Domine, quomodo pupugisti corda
saevientium, quando dixisti, Qui sine peccato est,
prior in illam lapidem mutat. Verbo gravi et acuto
compunctis cordibus conscientias suas agnoverunt,
et justitiae praesenti erubuerunt; et unus post unum
abscedentes, solam mulierem miseram reliquerunt.
Sed non fuit sola rea: quia cum illa erat judex,
nondum judicans, sed misericordiam praerogans. Dimissae
sunt enim, discedentibus saevientibus, misera
et misericordia. Et ait illi Dominus: Nemo te condemnavit?

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.