PL 38, col. 1389

Sermones de Sanctis (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

inquit, « mecum vehicula, in quibus apportem
opes Ecclesiae. » Missa sunt vehicula, oneravit ea
pauperibus, et redire jussit, dicens: « Hae sunt opes Ecclesiae. »
Et verum est, fratres: magnae opes sunt
Christianorum, necessitates egentium; si intelligamus
ubi debeamus servare quod habemus. Ante nos
sunt egentes: ibi si servaverimus, non perdemus.
Non timemus ne aliquis tollat: ille enim qui dedit
servat. Nec meliorem possumus invenire custodem,
nec fideliorem promissorem.
CAPUT X.
9.
Martyres imitandi. Hoc ergo cogitantes
impigre martyres imitemur, si volumus nobis
prodesse solemnitates, quas celebramus. Semper
haec admonuimus, fratres, nunquam cessavimus,
nunquam tacuimus. Vita aeterna diligenda est,
praesens contemnenda est, bene vivendum est, bonum
sperandum est. Mutandus est, qui malus erat;
mutatus instruendus est; instructus perseverare debet. Qui enim perseveraverit usque in finem, hic salvus
erit
[(Matth. X, 22; et XXIV, 13)]
.
CAPUT XI.
10.
Saevire in malos non licet. Sed
dicunt multi mali multa mala. Et quid velles tu? An
a malis bona? Noli quaerere uvam in spinis: prohibitus
es, Ex abundantia cordis os loquitur [(Luc. VI, 45)]
. Si
aliquid potes, si tu jam non es malus, opta malo ut
sit bonus. Quid saevis in malos? Quia mali sunt, inquis.
Addis te illis, saeviendo in illos. Consilium do:
displicet tibi malus, non sint duo. Reprehendis, et
adjungeris? auges ejus numerum, quem condemnas?
De malo vis vincere malum? de malitia vincere malitiam?
Erunt duae malitiae, ambae vincendae. Non
audis consilium Domini tui per Apostolum: Noli
vinci a malo, sed vince in bono malum [(Rom. XII, 21)]
?
Forte ille pejor est: cum et tu sis malus, duo tamen
mali. Ego vellem ut vel unus esset bonus. Postremo
saevit usque ad mortem. Quid et post mortem,
ubi ad illum malum jam non pervenit poena, et
alterius mali tota exercetur malitia? Hoc insanire est,
non vindicare.
CAPUT XII.
11.
Prohibere suos quisque subditos
debet, ne malis noceant. Quid vobis dicam, fratres mei?
quid vobis dicam, Non vobis placeant tales? Itane vero de
vobis sensurus sum, quia placent vobis tales? Absit a nobis
ut sentiamus ista de vobis. Sed parum est ut tales
displiceant vobis, parum est: est aliquid quod de vobis
exigendum est. Ne quis dicat, Deus novit quia nolui
fieri. Ecce duas res dixisti: et non feci, et nolui fieri.
Adhuc parum est. Parum est prorsus si noluisti, si
non etiam prohibuisti. Habent mali judices suos,
habent potestates suas: de quibus Apostolus ait, Non enim sine causa gladium portat. Vindex est enim in
iram,
sed ei qui male agit. In iram vindex ei qui male
agit. Quod si malum, inquit, feceris, time. Non enim
sine causa gladium portat. Vis autem non timere potestatem?
Bonum fac, et habebis laudem ex illa [(Rom. XIII)]
.
CAPUT XIII.
12.
Qui bonum facit, quomodo ex

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.