PL 38, col. 1388

Sermones de Sanctis (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

lucretur, animae autem suae detrimentum patiatur [(Matth. XVI, 26)]
?
Qui autem non passus fuerit detrimentum
animae suae, ipse regnabit pro Christo. Quis
autem in hoc mundo regnat securus? Fac quia regnat
securus; numquid regnat aeternus?
6.
Immerito vitam istam sic amari. Illud advertite,
quod proponebam, quales amatores habeat praesens
vita, temporalis vita, brevis vita, foeda vita, quales
habeat amatores. Fit plerumque homo propter hanc
vitam nudus, mendicus. Quaeris ab eo quare? Sic respondet:
Ut viverem. Quid amasti, et quid amans
quo pervenisti? quid dicturus es, male amatae perverse
amator? quid dicturus es huic amatae vitae
tuae? Dic, alloquere, blandire, si potes. Quid dicturus
es? Ad istam nuditatem me perduxit pulchritudo
tua. Clamat tibi, Foeda sum, et tu amas? Clamat,
Dura sum, et tu amplecteris? Clamat, Volatica
sum, et tu sequi conaris? Ecce respondet tibi amata
tua, Non tecum stabo: etsi tecum aliquantum ero,
non tecum permanebo. Nudare te potui, beare non
potui.
CAPUT VIII.
7.
Vita aeterna Deus est; vita praesens,
vapor. Ergo quoniam Christiani sumus, implorato
adjutorio Domini Dei nostri adversus blanditias
male amatae, amemus illius pulchritudinem vitae,
quam nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor
hominis ascendit. Hanc enim praeparavit Deus diligentibus
se [(I Cor. II, 9)] ; et ipsa vita ipse Deus est. Acclamastis,
suspirastis. Amemus hanc fortiter. Donet
Dominus ut amemus. Illi lacrymas pro hac non solum
adipiscenda, sed etiam diligenda fundamus. Quid monituri
sumus, quid demonstraturi? Numquid libros
recitamus, ut ostendamus quam sit ista incerta, quam
transitoria, quam pene nulla, quam verum sit quod
scriptum est, Quae enim est vita vestra? Vapor est ad
modicum apparens; deinceps exterminabitur (Jacobi
IV, 15). Vivebat heri, non est hodie: paulo ante videbatur,
modo non est qui videbatur. Deducitur homo
ad sepulcrum: redeunt tristes, cito obliviscentes.
Dicitur quam nihil est homo: et hoc dicit ipse homo;
et non corrigit se homo, ut non nihil, sed aliquid sit
homo. Hujus ergo amatores martyres fuerunt, et hujus
vitae acquisitores sunt. Habent quod amaverunt,
uberius habebunt in resurrectione mortuorum. Hoc
ergo iter nobis magnis suis passionibus constraverunt.
CAPUT IX.
8.
Laurentius opes Ecclesiae quaerenti
eas persecutori quales profert. Sanctus Laurentius archidiaconus
fuit. Opes Ecclesiae ab illo a persecutore
quaerebantur, sicut traditur; unde tam multa passus
est, quae horrent audiri. Impositus craticulae, omnibus
membris adustus est, poenis atrocissimis flammarum
excruciatus est: vincens tamen omnes corporis molestias
magno robore charitatis, adjuvante illo qui
talem fecerat. Ipsius enim sumus figmentum, creati in
Christo Jesu in operibus bonis, quae praeparavit Deus,
ut in illis ambulemus [(Ephes. II, 10)]
. Ut autem accenderet
in iram persecutorem hoc fecit, non illum
volens irasci, sed suam fidem cupiens posteris commendare,
et quam securus moreretur ostendere: « Pergant, »

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.