PL 38, col. 1387

Sermones de Sanctis (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

signum pendentis): quando ergo ille pendebat in
cruce; saevientes circumspiciebat, insultantes ferebat,
pro inimicis orabat. Medicus etiam cum occideretur,
suo sanguine aegrotos sanabat. Dixit enim: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt
[(Luc.
XXIII, 34)]
. Nec ista vox vacua vel inanis fuit. Et ex
ipsis postea millia crediderunt in eum quem occiderant,
ut discerent pati pro ipso, qui pro ipsis et ab
ipsis passus est.
CAPUT V.
Hinc ergo intelligitur, fratres, ab
isto signo, ab isto charactere, quem accipit Christianus,
etiam cum fit catechumenus; hinc intelligitur
quare sumus Christiani, quia non propter temporalia
et transeuntia, vel bona, vel mala, sed propter vitanda
mala quae non transibunt, et propter adipiscenda
bona quae terminum non habebunt.
CAPUT VI.
4.
Vita temporalis multum diligitur;
non sic vita aeterna. Verumtamen, ut dicere coeperam,
fratres, quod admonueram, quod proposueram,
obsecro vos, attendamus, quomodo diligatur
vita ista temporalis ab amatoribus suis; in quam magno
timore sunt homines, ne moriantur morituri. Videas
hominem tremere, fugere, latebras quaerere, defensiones
aucupari, rogare, provolvi; si fieri potest,
quidquid habet, dare, ut vita donetur, ut uno die plus
vivatur, ut aetas incerta semper aliquanto diutius protendatur.
Tanta faciunt homines: quis tale aliquid pro
vita aeterna? Alloquamur amatorem praesentis vitae:
Quid agis? quid festinas? quid trepidas? quid fugis?
quid latebras quaeris? Ut vivam, inquit. Certe ut vivas?
Ut vivas semper victurus? Non. Non ergo mortem
satagis auferre, sed differre. Qui tanta agis, ut
paulo serius moriaris, age aliquid, ut nunquam moriaris.
5.
Necessaria dat homo, ut hic diutius vel misere
vivat; non dat superflua, ut in aeternum cum Christo
regnet. Quam multos invenimus qui dicant, Tollat
fiscus res meas, ut serius moriar: quam raro invenimus
qui dicat, Tollat Christus res meas, ut nunquam
moriar. Et tamen, o amator temporalis vitae,
si tollat fiscus, te spoliat in hoc saeculo; si tollat
Christus, tibi servat in coelo. Propter hanc vitam
volunt habere homines unde vivant, et propter hanc
volunt dare unde vivant. Quod tibi servas unde vivas,
hoc das ut vivas, forte fame defecturus. Et tamen
dicis: Tollat, quid ad me? Mendicare volo. Das
unde vivis, mendicare paratus ut vivas. Paratus es,
datis etiam necessariis, mendicare in hoc mundo; et
non es paratus, erogatis superfluis, regnare cum
Christo?
CAPUT VII.
Rogo, appende. Si aliqua statera
aequitatis invenitur in arca cordis tui, profer illam,
et haec duo impone in illa, et appende: Mendicare in
hoc mundo, et regnare cum Christo. Non est quod
appendere. Non enim in illius rei comparatione habet
hoc aliquod pondus. Si dicerem regnare in hoc mundo,
et regnare cum Christo; non esset quod appendere.
Poenitet me dixisse, Appende: prorsus non est
quod appendere. Quid prodest homini, si totum mundum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.